Aufsatz 
Über das Leben und die Werke des Aeschylus : Abhandlung in latein. Sprache / von [Eduard Reinhold] Lange
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13

et maltis inventis et sermonis sublimitate et artificiosa argumenti tractatione, ut alii scriptores capita tragicorum enumerantes Aeschylum statim post Thespim nominent, ceteris tragicis neglectis, alii etiam Thespide neglecto patrem tragoediae Aeschylum faciant).

Quid in tragoedia novaverit Aeschylus si quacrimus, prae ceteris Aristoleles audiendus est in Arte Poet. c. 4, 16:Numerum histrionum, inquit, ab uno ad duos primus Aeschylus ad- duxit, et chori carmina minuit, et primarum partium actorem instituit ²).« Perpaucis verbis Aristoteles tantas tragoediae mutationes Aeschylo attribuit, ul si omnia accurate perpenderis vix neges, tragoediam post exigua primordia ab Aeschylo paene esse perfectam et absolutam. Ter- lium actorem utrum Aeschylus an Sophocles invenerit, cum antiqui scriptores sibi ipsi contra- dicant, parum liquet. Ii tamen recte facere videntur, qui Sophoclem inventorem nominant 5⁰*). Sed miretur fortasse quis si legerit, cantica ab Aeschylo deminuta esse, quippe cuius in fabulis cantica dimidium certe totius dramatis expleant. Is vero velim meminerit, ante Aeschylum actionem ipsam in tragoedia rem secundariam fuisse, ante Thespim plane nullam ³⁷). Acschylus igitur primus fecit, ut actio cantica aequaret ²⁵).

Haec cum gravissima Aeschyli merita sint, alia non pauca extant eiusdem poctae, cum illis quidem non comparanda, quae tamen ad tragoediam excolendam permultum fecerint. Multa in chori saltationibus artificiose excogitavit instituitque, chorum ipsum splendide ornavit ³⁵⁴). Scenicum apparatum ita auxit, ut qui antea extabat, paene nullus fuisse videatur. Pulpitum

34) Vitae Aesch. Suppl. ap. Rob. Dioscorides ap. Brunck. in Anal. I. p. 497 et in Jacobsii Anthol. I. p. 248. Horat. A. P. 274. seqq. Philostr. V. A. VII. p. 245. ADHννοανοο πσανεεο τ rorediον τdν πmωwďꝛĩο.

35) Verba Aristotelis zd oēν ½ον drzoos fuerunt qui ad numerum choreutarum deminutum referrent, quos enumeravit et refellit Hermannus in Opusc. II. p. 129. seq. 140. Addendus est iis Schneiderus I. c. P. 98. Aristoteli adsentitur Philostr. in V. Apollon VI. 11. Tragici chori quinis denis fere personis con- stabant, vide Herm. 1. c., in Censura Welck. Aesch. Tril. p. 10 et Welcker. in Aesch. Tril. p. 43. 61. sedd-

36) Aristot. in A. P. c. 4, 46. Diog. Laert. in Vita Plat. XXX.V, 56. Suidas v. JoHᷣανν5. Dicaearchus Messe- nius in Supplem. ap. Robort., Auctor Vitae Soph. tertii actoris inventionem Sophocli tribuunt. Ae- schylo tribuunt idem Aristoteles ap. Themist. in Orat. XV. p. 385 ed. Petav. Paris. 1618 et Auctor Supplem. Vitae Aeschyli ap. Robertellum. Hoc vero Aristotelem diversis temporibus diversas in sen- tentias videtur deduxisse, quod cum Sophocles tertii actoris inventor perhiberetur, in nonnullis ta- men Aeschyli fabulis tertium actorem apparere vidit. Nimirum Sophoclis exemplum secutus, in fa- bulis, quas senex scripsit, tertium actorem Aeschylus adiunxit. Ouae sententia est Dahlmanni in Primordiis et Successu vet. Comoediae etc. p. 29. Auctor Supplementi Aristoteli videtur obsecutus esse. De quarto actore vide Polluc. IV. 10. V. 15, sed conf. Tyrwhitt. et Herm. ad Aristot. A. P. 4, 16

p. 109. seq. 37) Diog. Laert. Plat. XXXIV. 56.

38) Hermannum secutus Aristotelis verba Loνον rouονorij vertiPrimarum partium actorem. OQuid sit lyo οππασνννοijs diversa ratione explicant Hermannus et Schneiderus de Origg. trag. Graecae p. 102 sedd.

39) Athen. I. p. 21, e. Auctor Vitae Aesch. Philostr. in V. Apoll. VI. f1.