5 permotione explicari potest Sophoclis dictum:„O Aeschyle, etsi quae opus sunt facis, inscius tamen facis.“ Fuerunt tamen, qui eum nonnulla Phrynichi fabulis desumpsisse confirmarent). In satyricis dramatis tanto antecelluit Aeschylus, ut qui in hoc poesis genere Praeslan- tissimi erant, ei posthaberentur 4). Nam Aeschylus, quamquam summa erat animi gravitate et severitate, idem tamen facctiarum copia abundabat. Cuius rei hoc exemplum proditum est. In Isthmo Corinthio cum pugiles spectaret, atque caeso quodam pugile theatrum exclamavisset, Ionis Chii latus fodiens: Viden' inquit, quid valeat exercitatio? is qui caesus est, tacct, spectatores clamant ³). Etiam in elegiis scribendis operam posuit, minus tamen prospero successu, atque ipse principatum in lyrica quidem poesi videtur aliis concessisse. Nam a fratribus rogatus, ut in Apollinem paeanem scriberet, a Phrynicho optime eum factum esse respondit“). Primas fabulas Aeschylus, Ol. 70, 1 cum Choerilo et Pratina certans docuit. Qua in re cum propter ingentem spectatorum multitudinem collapsa essent tabulata, in quibus stabant spectatores, inde effectum est, ut lapideum theatrum aediſiccaretur*). Paulo post lempora Persica inciderunt. Quibus temporibus Aeschylus tantum afuit, ut patriac in summo rerum discrimine versanti deesset, ut quattuor illis pugnis clarissimis, quae ad Marathonem, Artemisinm, Salaminem, Platacas pugnatae sunt, magnam virtutis gloriam sibi acquireret. In pugna Marathonia multis vulneribus confectus cum concidisset, a suis domum reportatus est. Eam bellicam gloriam cum laudihus, quas ex arte tragica amplissimas ad- ipiscebatur, praeferret, tum quod ad Marathonem contra barbaros stetisset ommium rerum pracclarissimam indicabat. Etiam fratres fortitudine excelluerunt, quorum Cynegiri virlus pugna Marathonia inclaruit, Aminias post Salaminiam pugnam fortitudinis praemio ornatus est*). Post victoriam ad Marathonem reportatam cum Athenienses, ut eos, qui illo
——;—;— ꝛ;ꝛ-%ↄ%
3) Scriptor Vitae Aesch. Pausan. I. 21, 3. Platarch. Sympos. I. 1, 5.(Gorgias fabulam Septem adv. Thebas Marti non Baccho debere Aeschylum censuit, v. Plutarch. Sympos. 1. VII. quaest. X. 2. accinit Aristoph. in Ran. 1033). Lucian. Encom. Dem. c. 15 T. III. p. 502. ed. Reiz. Athen. I. p. 22, a. X. p. 428. f. Eustath. Odyss. O p. 1598. sub finem, Plutarch. de Prof. in virt. sent. c. 7(cf. tamen Lessing. in Sopho- clis Vita, Opp. XIV. 308, et Welcker. Aesch. Tril. p. 525. n.) Schol. Aesch. Pers. Argum. Aristoph. Ran. 1332.
4) Pausan. II. 13, 5. Diog. Laert. Menedem. 10, 133.
5) Plutarch. de Prof. in Virt. p. 253. Hutt. de audiendis poetis c. 9.
6) Suidas V. Alorilos. Scriptor V. Aesch. Porphyr. de Abstin. II. 18. Pausan. I. 14, 4. Brunck. Anal. I. p. 148. II. p. 523. Jacobs. Anthol. I. p. 81. Athen. XIV. p. 627, c. d. Jacobs. Anth. Pal. II. P. 748. Theophr. IIist. plant. IX. c. 15. P. 1116 Amstelod. Piutarch. Sympos. I. Quaest. X. p. 52 Hutten.
7) Suidas v. Aloꝝνlos, sed errat in eo, quod de itinere Siciliensi tradit, cf. Excursum nostrum. Idem V. Horivas. Quibus locis primam Aeschyli actionem indicari viderunt Bentleius in Opusc. p. 349. et IHermannus in Opusc. II. p. 152. Porro Photius v. Kola. Liban. in Argument. ad Demosth. Olynth. I. Plutarch. Vit. X. Orat. p. 251 ed. Hutt. Vitruv. VII. Praef. Eusebius in Chron. O1. 71, 1.„Aeschylus Tragoediarum scriptor agnoscitur.“ De Agatharcho vide Bentl. Opusc. p. 349.
8) Photius v. M‿οαανσαςννυον τοαmαα Marm. Ox. Ep. 49. Auctor V. Aesch. Pausan. I. 14, 4. 21, 3. Athen. XIV. p. 627. c. d. Eustrat, ad Aristot. Ethic. Nicom. III. 2. fol. 40. Brunck. Anal. II. p. 200. 523. III. p. 90. 168. Jacobs. Anthol. I. p. 81. II. p. 184. Anthol. Palat. II. p. 748. Aul. Gell. N. A. XVII. 21.


