Aufsatz 
Über das Leben und die Werke des Aeschylus : Abhandlung in latein. Sprache / von [Eduard Reinhold] Lange
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Aeschyli Vita.

Aeschylus Euphorionis filius Athenicnsis, nobili e gente oriundus dicitur. Eleusine natus est, sed quo anno incertam, cum alii Ol. 63, 4, alii Ol. 64, A tradiderint. Duos fratres habuit Cynegirum sive Cynaegirum et Aminiam, unam sororem, quam Philopithes duxit. Filios suscepit item duos Euphorionem et Bionem*). Qua disciplina quibusque litieris inslitulus ingeninm excoluerit barum notum est, tamen in Pythagoreae Philosophiae studium incubuisse et Eleusiniis mysteriis initiatum fuisse veri simillimum est. Sunt etiam, qui Aegyptiorum sapientiae studiosum fuisse prodant ²). Certius tamen scimus arti tragicae, quae id temporis efflorescebat, Aeschylum admodum adolescentem paene totum se dedisse, neque ab adolescentia solum tragoedias scripsisse, sed etiam haud ita multo post quam prodierit poeta tragicus, in omnibus artis suae parlibus priores poetas superasse. Ipse narravit, puero sibi in agro dormienti, cum uvas custodiret, Bacchum per somnium imperavisse, tragoedias ut scriberet. Ubi vero illuxisset, dicto se audientem periculo facto omnia facillime perfecisse. Atque tantam cum Baccho familiaritatem eum iniisse ſerunt, ut nisi potus tragoedias non scriberet, quae hanc ob causam omnes a Baccho inspiratae Aeschylo et traditae dicuntur. Ex hac divina animi

1) Herodot. II. 156. VI. 114. Aristoph. Ran. 913 et Schol. ad I. c. et ad Aves 282. Pausan. II. 24, 5. VIII. 37, 3. Aristid. in Eleusin. T. I. b. 454 ed. Cant. Euseb. Chron. 1. Clemens Strom. V. p. 602 ed. Sylb. post Stan- leii curas. Aelian. Var. IHist. V. 19. Diod. Sic. XI. 27. Eustrat. ad Aristot. Eth. Nicom. III. 2 fol. 40. Epigramm. in Brunckii Anal. T. II. p. 124. 188. 523. in Jacobs. Anthol. T. II. p. 110.172. T. J. p. 81. Plutarch. de Exil. c. 13. p. 604. e. Marmor Ox. Ep. 49. 60. OQuae apud Suidam v. Aioννs leguntur adhi- bitis Petiti, Stanleii, Hermannique emendationibus ita corrigenda videntur: Aioꝝilos A*ναυο TOimiνQ⁶ε v⁴ε μάινν mOeoοονs, d⁶ε2ν ds Aaswviov wal Kvuyα*νεέκεοοο, τνυνν ένν Hæονεέςνν eςαοτεεοσνντρι dιαμααα αάτ 20 ⁄⁵α ô νd ροᷣαeꝓνκαοωνε εο Eooοα au Bivd. vjfiero ds αrds eu 2/j 6*1Hαπꝙτ⁴ε ετ⁴αν μφταε. Idem v. Eoαροοεων, et v. Sahonlis(ubi Nolvrstds Aeschyli sororis maritus appellatur.) Confer etiam Scripto- rem Vitae Aeschyli, cuius verba ννεννοε d TIνοαμρέ psyovds aard Tev Tεαωσαςααεννευμνπτανα dum apertum vitium exhibeant, viros doctos valde exercuerunt. Facile tamen erat verum invenire. Pro TSGσασαοσαοοτν õoaltera scriptura est dε᷑νοον Auctor infra ³ν τιααν, inquit, oyrs ‿ς τo iora Srslsuτε(Alorνμνος). Ol. 81, 1 Aeschylum mortuum esse constat. Fuere qui Ol. 6G4, 4 Aeschylum natum esse arbitrarentur(cf. Hermanni Opusc. II. p. 144. 161). Patet ergo ambarum lectionum coniunctione locum ita recte emendari z. x. rετ⁴eνπτινην au 4K,νοονν4. Ne ob eam rationem, qua et hic et aliis locis in testimoniis, quae praebet graeca Aeschyli Vita eiusque apud Robortellum Supplementum, adhibendis usus sum, in cuiusquam vituperationem cadam, iudicio, quod Hermannus V. Cel. cum de omnibus poetarum Vitis tum de Aeschylea tulit, plane me assentiri profiteor. Conf. Opusc. II. p. 147. Aminias num recte Aeschyli frater habeatur, dubitat idem Hermannus Opusc. II. p. 166. Vide notam 8.

2) Herod. II. 156. Pausan. VIII. 37, 3. Cic. Tusc. Disp. II. 10, 23. Eleusiniis mysteriis Aeschylum initiatum fnisse ex Arist. Ran. 913 colligit Welckerus Aesch. Tril. p. 104 seq., nimis conſidenter, ut mihi quidem videtur. Sed cum constet mysteriorum profanatorum reum fuisse Aeschylum, eiusque criminis non videatur quisquam accusari potuisse, nisi quis initiatus esset, Aeschylum mysteriorum participem fuisse non negaverim. Vide n. 20.