Aufsatz 
Über das Leben und die Werke des Aeschylus : Abhandlung in latein. Sprache / von [Eduard Reinhold] Lange
Entstehung
Einzelbild herunterladen

uamquam quae a scriptoribus antiquis de Aeschylo poeta traduntur, partim exiguam habent fidem, partim sibi ipsa discrepant et repugnant, eaque in multis libris longe lateque dispersa non sine aliquo taedio possunt congeri, fecit tamen poetae grandiloqui celebritas et tragoediarum, quae actatem nostram attigerunt, praestantia, ut viri docti haud pauci illis de Aeschyli vita fragmentis colligendis ordinandis illustrandisque operam impenderent. In hac tamen quaestione perdifficili non propter ea illi, quae aut practermiserunt aut minus recte intellexerunt, reprehendendi sunt, cum in re tantis implicita difficultatibus vix quisquam sit, qui non labatur per errorem, sed propter ea, quae recte exposuerunt, magna laude sunt ornandi. Verum cum quaestio de Aeschyli vita scriptisque ita adhuc instituta sit, ut absoluta dici non possit, si de integro in Acschyli vitam scriptaque inquiram, operae pretium facturus mihi videor. Nam cum in omni antiquitate illustranda, tum inprimis in historia litterarum, nisi coniunctis multorum viribus non potest res ad liquidum perduci. Itaque si ne mihi quidem obtigerit, ut exhauriam omnia et expediam, gaudebo tamen, si nonnulla certe me rectius explicavisse, alia primum in medium protulisse aequi iudices censuerint.

Cum vero in omnibus iis, quae dicturus sum, quo facilius lectores iudicare possint, testimonia scriptorum opus sit afferri, nonnulla, ut probentur, argumentationem requirant, ne seriem rerum saepius interrumpam, neve in singulis rebus exponendis diutius, quam par sit, morer lectores, omnia, tum quae certa sunt, tum quae ego Pro certis habeo, perpetua oratione narrabo, et uno quasi conspectu proponam, testimonia Antem et argumentationes in notis subiungam, ne aut ordo rerum iurbetur, aut argumenta, quibus usus sim, desiderentur. Ceterum ut legem, quam cum omni in re critica tum hac in quaestione mihi scripsi, hic proponam, liceat repetere et quasi in rem meam convertere, quae Lobeckius(Aslaoph. II. p. 1329) dixit:Sine coniecturis omnino ars nostra constare non potest, sed in eo genere hanc moderationem adhiberi oportet, ut neque quae explicari nequeant, neque quae explicatione non egeant, improba quadam curiositate sollicitentur. Equidem raro huc descendi, omnis coniecturae principium inscitiam esse ratus, neque aegre, quicquid periclitatus sum, remittam, si quis certiora attulerit, aeque incerta promentibus respondebo breviter et sedate:

Yol raıντα ναν εον,&α ϑε τα⅔e. Sed haec hactenus. Nunc de Aeschyli vita exponamus. *]