— 13—
cedentibus aut quomodo TæOœνvc illa, quam sibi fingit editor, ad priora referri de- beat. Quid multa? proposita sunt vocabula graeca, in quibus mens sana reperitur nulla. Hisce coniecturis obiter prolatis neque sensum neque grammaticam rationem omnino adiuvari vix demonstrari debet. Le Moyne in loco supra laudato se accinxit, ut Cratini verba alio modo, quam Gronovius fecerat, interpretarctur et sensum con- gruum aptissimumque vindicaret; ita tamen disputationem instituit, ut ipse Grono- vius in editione altera Stephani Byzantii aliter eadem a collega suo accepta optaret; neque immerito vituperavit collegam, ut intelligi licet ex ipsius disputatione. Sci- licet Le Moyne de Pygmaeis disputatuarus nostrum locum in suam rem adducit eius- que ordine verborum prorsus turbato, primum οτπτ5ν ν iure comparari dicit cum grue propter loquacitatem, deinde Sν⁶τποο(scribe Sονωο6νππο) non addendum esse 16 zurl contendit sed cum„εod σ coniungendum; etenim gruem re vera esse Scνέοωπν eamque glebas conterere et rostro contundere et granis frumenti inde excussis vesci, ita ut grues ipsae singulis annis Pygmaeos variis bellis infestasse et agitasse, agros eorum evertisse et discussis glebis semina inde eruisse ct comedisse viderentur. Rectene an perperam rem suam de Pygmacis institucrit vir doctus, non interpretor, istam enim quaestionem provincia nostra non complectitur; in eo profecto repre- hendendus est, quod ex absurda fragmenti structura argumenta hauriri posse arbi- trarctur, quorum ratio a comparatione et argumentatione, qualem ille consectaba- tur, alienissima erat. Doctissimus Gronovius cum multos alios collegae errores castigat, tum potissimum, quod in Stephani testimonio certissimo qubitaret, utrum Cratini esset fragmentum an Menandri, an Cratini ex Menandro; in errorem vide- licet adductus loco quodam Menandri apud Stephanum infra laudato, quem modo accuratius ad iudicium vocabimus ipsi. Jam vero Gronovius consideratis collegae opinionibus varias coniecturas, quas perlegere operae pretium est, proponit, ita ta- men, ut quae modo in mentem venerant, ipse statim dubia existimet et reiiciat, at- que integram interpretationis palmam alii, quem ad locum interpretandum sperat se accincturum esse, concedat atque sententiam manumque Cratini ab alio opperiatur. Denique, quo sibi saltem satisfaciat, indicat se solitum legere: Aaoο⁶ιιιαιε uννι Bc²ονοον τιιιινν νεάο⁴νοον—τπσοοσεσοττε, sed quam vocet„εᷣνον zντντν haesitat et in- spiciendam esse membranam Paxrisiensem Rudicat. Verumtamen neque membranae Parisiensis auxilio neque mutationibus iusto audacioribus opus esse videtur, dum- modo rectam explicandi ct diiudicandi viam ingrediamur. 4
Si quidem summum in philologia est intelligere, intellectus vero grammaticace rationibus et sensus perspicuitate nititur, necesse est omnino, ut imprimis gramma-


