Aufsatz 
Specimen observationum in difficiliora quaedam Cratini, veteris comici, fragmenta / scripsit Carolus Guilelmus Lucas
Entstehung
Einzelbild herunterladen

»»

ad morum mollitiem exagitandam et denique ad summam eius vim significandam, quam in omnes vitae humanae voluntates regendas exerceat, id profecto extra omnem dubitationem positum esse videtur. E Cratini Chironibus pauca quidem frag- menta supersunt, sed eandem sententiam declarant loci apud Schol. ad Aristoph. Vesp. v. 1231. Zenob. Proverb. V. 9. Schol. ad Thucyd. VIII. 83. Schol. ad Platon. Theact. p. 358. ed. Bckk. Grammat. in Bekkeri Anecd. gr. p. 335, 15); ita tamen ut, si quid video, artis musicae miriſica praestantia ostendatur eamque gravissimum momentum habere in civitatihus administrandis probetur, quorum exemplorum magnam copiam suppeditat antiquissima Graecorum historia. Unius saltem Cratinus ipse mentionem facit in proverbio, quod Zenobius I. c. servavit; nam cum Lace- daemonii domesticis seditionibus agitati ad oraculum petendum Delphos misissent consulturos, quidnam sibi faciendum esset, ut hoc malo liberarentur, responsum tulerunt, Terpandrum Lesbium accesserent. Qui cum venissct, arte musica usus civium animos composuit tumultumque sedavit.

Praeterea Pericles in fabula nostra, teste Plutarcho, quem supra attigi, vehe- mentissime exagitatur neque cum in hac ipsa comoedia obiter commemoratum sed primarium cavillationis argumentum obtulisse existimaverim. Quod si primo ad- spectu mirum videri possit inter Periclem et artem musicam eam rationem inter- cedere, qua comicus poeta in consilium suum adhibita insignis cuiusdam fabulae argumentum conderet, conicctura tamen adducor, ut in hac ipsa re largissimam materiam inveniri arbitrer, qua Cratinus effrenata sua libertate usus, Periclem maxi- mum tyrannum nominare ct, quomodo talis evaserit, comice ostendere potuerit. lam vero Plutarchus Pericl. c. 4. tradit Periclis praecceptorem in musicis fuisse Da- monem, qui, cum sophista esset perfectus, ut apud vulgus suam peritiam dissimu- laret, nomen musicae practexuisset; idemque Pericli adfuit veluti athletae in re publica aliptes et magister. Verumtamen cum obscurum non esset, Damonem lyrae usum simulationis causa praetendisse eumque et magnas res audacter moliri et strenuum esse iyrannidis fautorem exilio multatus est in decem annos. Itaque actum erat de egregio musico, qui, veluti Chiro olim musicis artibus adiutus Aes- culapio, Iasoni, Herculi, Achilli aliisque heroibus praeceptor sapientissimus de omni vita regenda opem tulisse fertur, spem affectabat fore ut, si speciem eximii musici prae se ferret, Periclem ad quaelibet molimina perpetranda commovere posset.

*) Fogtav enim interpretor idem esse quod νσνοανασιη⁴ρ, ut saepius. Cfr. Nenoph. Anab. I. 2, 8. Ibique Schneideri obss.