Aufsatz 
Andenken an den Höchstseligen Herrn Herrn Wilhelm, regierenden Herzog von Nassau : Gefeiert von dem Herzoglichen Landes-Gymnasium zu Weilburg, am 30. August 1839
Entstehung
Einzelbild herunterladen

G.

Lateiniſche Elegie, nebſt deutſcher metriſcher Ueberſetzung, verſaßt von dem Primaner Theodor Friedemann.

Vivitur ingenio; cactera mortis erunt. Albhinov.

Spes quid proficiunt, hominum quid inania vota? 0 dubii easus! Mors sua quemque manet! Intereunt et opes et cum virtute potestas, Ingenium atque aurum Dis niger omne petit. Aufert atra dies et funere mergit acerbo, Terrenum toto quidquid in orbe viget. Sic postquam Taunum transivit nuncia Fama, Et texit pennis aethera dira suis; Ingentes ducit gemitus Nassovia tellus, Et justis lacrymis lumina cuneta madent. Civibus exarsit subito dolor ossibus ingens; Pallida deflebant Principis ora Sui. Nam desiderio repetit concussa parentem Votis ac precibus patria moesta suum. Omnia florebant tali duce et auspice tali, Musarum inprimis Laniadum nemora. Quando Tuus populo fulgebat, Dux bone, vultus, Sol visus melior, gratior atque dies.

Orbus jam populus, palmas ad sidera tendens, Eheu, sic nobis, Dux bone, clamat, abis? Ergo jaces, patrieæ decus, o eclarissime Princeps? Fata subis raptus flebilis ante diem?

Sed tamen huc omnes: huc primus et ultimus ordo: IIorrida, sed cunctis illa terenda via est. Aequo pulsantur pede picta palatia regum, Et casa, quae tenui sub lare parva latet. Nec, simul exieris, quo dives Tullus et Ancus, Ant parvo aut magno Parca redire dabit. At Tua longa dies non delet facta, TE ilhelme; Mors in virtutem nil mala juris habet. Plura dolor prohibet. Salve, cultissime Princeps, Inque beatorum sede, TEilhelme, vale. Ae tu, summe Deus, duleis qui gaudia vitae Reddis, et in supera das regione locum: Iluic abeunti animo placidam largire quietem, Et fac, defuncti molliter ossa cubent.