Aufsatz 
De Gallici sermonis com Graeco convenientia / [Jean Jacques] Arlaud
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6 5

4 U Gallorum, quod et anceps est, refert Graecorum v. Omnes fere Graecorum diphtongi in ore Gallorum resonant: Fuyance, paxen,

ciel, cieua, beau, sien, moi. 1

In syllaba autem tria observanda sunt: nempe quantitas, inflexus, spiritus.

Gallos quantitatem coluisse et colere et quidem in vita et sermone nemo qui linguam gallicam calleat, facile negaverit. Idemque fatebitur regulas non ex arbitrio et lubitu pendere, sed a natura ipsa hominibus esse insitas, et ab ingenio linguae imperatas. Depositum quasi justae pronunciationis in aula regia servatum, oratores sacri, causarum patroni, atque scenicae personae tuebantur ut et hodie tuen- tur. Et licet Galli, levitate, aestu ingenii et animoso impetu stipulati, oratione celeri et concita, omnes voces quas vel ex graeco fonte hauserint vel ex rivo latino deri- varint, Atticos quodammodo imitantes, contraherent, vulgus autem, more Normanno- rum non solum contraheret sed vocabula et loquutiones pessime obtruncaret, muti- laret, jugularet, que numerum daret, probabile tamen et vero simile vide- tur, Saeculo XVI satis numeri et rhythmi in lingua remansisse, ut poetae nonnulli, inter quos eminent Mousset, Jodelle, Baif crediderint fore ut possent ingrassantem pes- tem sistere, morbumque sanare, carmina nempe pangentes more Graecorum. Explosi jacuerunt et frustra laborarunt. Attamen si divino quodam spiritu fuissent afflati, et ingenio magni Cornelii eluxissent, rem forsitam perfecissent, et omnis res poetica Gal- lorum aliter se nunc haberet.*) Viri illi autem non digni fuerunt qui vivi irrideren- tur et mortui oblivioni traderentur. Mousset enim totum Iomerum versibus in Grae- corum modum modulatis gallice verterat. Magnum ausum et sane memoria dignum. Tribuitur ei vel Baif, nam sub judice lis est, quae est levitas et inaudita eruditorum negligentin, distichon quod non illepide, ut mihi quidem videtur, ex latino sermone

verterat: lubet afferre. 4

quotioiano,

. Caesare venturo Phosphore redde diem

Aube rebaille le jour, pourquoi notre aise retiens tu? César va revenir, aube rebaille le jour!

Sed ut dixi, explosi jacuerunt; poesis enim Gallorum non popularis erat et nationi accommodata, sed potius regia et aulica; et non certarunt illi poetae coram sapientibus et doctis judicibus, sed coram aulicis perleviter eruditis et muliercularum

x*) Quid? Si tempore Augusti Bavius et Maevius non ingenio praestanti et divino Vir- gilii et Horatii obruti fuissent, Romani scriptores vestigiis veterum poetarum, Ennii, Pacuvii Ac-

cii etc. insistentes, non ad exemplaria gracca se convertissent, et litteratura vere romana fruere- mur gaudentes,