Aufsatz 
De Gallici sermonis com Graeco convenientia / [Jean Jacques] Arlaud
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

tim ex intimis populi praecordiis exoritur, jus sibi vindicant, per i labora- bunt. Populus pugnis et calcibus obnititur.

Viri docti autem, qui oculos converterunt ad imperium Latinum, quo, expe- diti sacra pta, Baldui sociis Venetorum armis promotus est, potius sunt au- diendi. Equites enim nobiles Comitis Flandriae, strenui, forma et procera statura prae- stantes, matrimonii jure cum claris gentibus Byzantinorum optimatum conjuncti, usum vitae cultioris et linguam uxorum didicerunt; et milites ipsi gregarii mores emollive- runt. Negotiatores autem et mercatores qui exercitus sequebantur, mercaturae viam aperuerunt. Hinc plura ex graeca ingallicam linguam migrarunt vocabula, praecipue nomina plantarum, aromatum, lapidum, g um, animalium etc.

Cum autem, examine publico instante et ex lege statuta programmatis seri- bendi provincia mihi data sit, statui aliquid in lucem proferre ex quo saltem discipuli carissimi, quibus per quadraginta annos vixi et totum me tradidi, fructum aliquem ca- pere possent. Non enim is sum qui doctos d, et raro huj di libelli longius evolant sed gymnasiorum claustris continentur, et in loco quo nati sunt emoriuntur. Suppeditet ergo gallici sermonis cum graeco convenientia scribendi materiam, et

I. primo nonnulla afferam quae ad grammaticam pertinent,

II. deinde plurima vocabula, et non pauca loquendi genera quae tam facile est ex graecis gallica, quam difficile latina facere,

III. denique indicem copiossissimum vocabulorum quae hodie adhuc in usu sunt, adjiciam. Hic autem bene distinguas necesse est 1) radices graecae linguae cum gallica communes, 2) voces quae ex Massilia et ex ejus coloniis, 3) voces quae ex imperio Latino in gallicum sermonem migrarunt, 4) voces quae a Romanis et Germanis jam ex graeco fonte haustae ad Gallos manarunt et 5) vocabula Graecis quidem ignota, sed a Gallis ad analogiam formata; cujus generis innumerabilia in arti- bus et displicinis physicis vigent.

. I.

Lingua gallica iisdem fere litteris, isdem autem vocalibus qunam graeca utitur. Vocales autem sunt ut Graecorum vel longae, vel breves vel ancipites.

A longum superiore tempore geminabant vel inserto s indicabant 4âge, äge, paste, pale. Sicuti elementum a a natura longum est in quibusdam vocabulis, dissyl- labis praecipue, ita longum per positionem esse constat in multis in quibus duplici consonante excipitur et qpuidem plerumque duplici s, velut in grosse, lasse, basge et in nominibus paste, hasle, in adjectivis masle, pasle et in verbis gaster, laster. Cum vero tres consonantes sequuntur, de ejus productione minime est dubitand Ex. ma-