Aufsatz 
De Gallici sermonis com Graeco convenientia / [Jean Jacques] Arlaud
Entstehung
Einzelbild herunterladen

GALIICISERMONIS CUM GCRAECO CONVENIENTIA.

Iuter omnia quotquot sunt documenta, quibus populorum origo et propagatio inves- tigari potest, linguae primum obtinent locum. Uti victor victis caetera imponit, ita et linguam inculeat, et victua, si servitutis impatiens putriam fugit, nihil secum portat nisi magnam suam miseriam, uxores, liberos et idioma. Ex veterum historiarum monumentis et ex diligentissimorum antiquitatis investigatorum disputationibus jam dudum stat lia, Graecos, R. Celtas i. e. Gallos, Pelasgos, Hyperboraeos etc. cognationis vinculo et linguae 1 ex illa Asia migran- tes, per totum fere orbem terrarum sparsos, late regnavisse. Ita et in hoc genere ad lucidos Asiae montes revocamur et cognitionis sitis non nisi undis fluviorum sacrorum hujus regionis expleri et satiari potest.

Constat de convenientia quam titulus hujus libelli prae se fert; causae autem quas viri docti afferre conati sunt, non sunt perfectae sed adjuvantes atque rem non conficiunt. Sunt qui eam repetendam esse censeant, ab antiqua illa Massilia, Pho- cacensium colonia, opibus, ditione, moribus, academia celebri, optimarum disciplinarum studiis et coloniis de luctis florente, quae finitimos populos subegit, cum Romanis et fispanis amicitiam junxit, Carthaginiensium exercitus et classes suepe fudit, et, ut dicit Justinus, adeo magnam et hominibus et rebus imposuit nitorem, ut non Graecia in Galliam emigrasse, sed Gallia in Graeciam translata videretur.

Majores quam par est partes nonnulli auctores tribunnt Aristotelis scriptis,

quae saeculo XI' e tenebris in lucem revocata sunt. At tunc temporis grassante bar- baria, ad Aristotelem accessus solis viris doctis patebat, qui libros suos sermone latino scribebant, remoto a vulgari intelligentia. Ex his quidem philosophi graeci scriptis plura vocabula quae ad res philosophicas spectant, in linguam gallicam postea manasse, non inſitior. Ludi magistri autem qui nimis sibi indulgentes et conſidentes, confor-

mandae et ad regulas prius excogitatas componendae et ditandae linguae, quae paula-