Aufsatz 
Quaestiones Aristophaneae
Einzelbild herunterladen

Propositum habeo in hac dissertatiuncula pauca quantum in me est conferre ad Ari- toph Comicum interpr inprimis ad Acharnensium fabulam. Sed priusquam ad hoc propositum adeam, pauca praefanda mihi videntur de via ac ratione quam in hac re secutus sum. Nostra aetate, qua tam multa in lucem proferuntur a viris doctis, inprimis quod ad nostra antiquitatis studia attinet, dissertationibus, programmatis, aliis libellis ob certam quandam causam conscriptis, perdifficile esse videri singulo debet, omnia accurate persequi, quae nova disputantur et tractantur. Quare veniam me esse impetraturum spero, si de eis, quae dispu- taturus sum hoc vel illud iam ab aliis viris doctis tractatum est, quod me invitum subter- fugit, aut si unum alterumve libellum praetermisi, cuius in oppidulo nostro, tenuia tantummodo atque angusta subsidia litteraria praebenti, potestas non erat. Velim quae me haud dubie fugerunt nec multa sint nec magni momenti.

Cete i ti meas ita i putabam, ut omnium maxime in recensendis verbis poetae operam conferrem in scholia Graeca in Aristophanis fabulas conscripta, ut mutua quadam interpretatione Comicum ex scholiasta et grammaticum ex poeta tractarem. Nam ex mea sententia nondum satis in explicandis fabulis Aristophaneis scholia Graeca adhibentur, quamquam inter scholia Graeca paene primum locum obtinent, ut etiam nonnullis viris doctis in edendo et interpretando Aristophane modo id curae fuit, ut neglecta sua explicatione nudam

h um interpr textui subi Haec scholia autem quantopere emendatione et recensione egeant, nuperrime intelleximus, cum scholia Graeca in Homeri Odysseam aucta et emendata in lucem ab Guilelmo Dindorfio sunt prolata. Nam studia in scholiis collata pari ratione scriptori in quem sunt conscripta usui esse debent. Quare pro parvis meis viribus Aristophanis verba et scholia Graeca recensenda et emendanda mihi proposui et pariter in utraque re curam meam posui. Sed age ad rem ipsam veniamus.

Scholiasta priusquam ad ipsam interpretationem Acharnensium fabulae accedit, uti veteres grammatici solebant, versus numerat primae partis fabulae, id quod nuncupant stichometriam in scriptoribus, colometriam in poetis. In his Verhis scholii nonnulla dicenda mihi videntur

de verbis: esaudet val al a t. iat adg da 8, de ds r εε τννν εττνισι 209ν⁶. De vocibus eiαρκασε aeigais aapdaog, 109cis lucem attulit earumque vim accurate disquisivit Thiemannus in libello, cui est tpitulus 22ε⁴έο ⁴⁵σεοοανειος o³ονεᷣα Halis 1868. De voce zapezijyo Thiemannus non egit, quippe quae minus ad numerationes metricas quam potius ad histrionum personas pertineat. Usus vocis parepigraphes in scholiis Aristophaneis valde varius est: qua de re operae pretium mihi videtur pauca accuratius afferre. HNagewiyao) dicuntur omnia quae vodpera in laribus( tius de voce ipsa infra agam); nempe a poetis nil nisi verba contextus edebantur. Paulatim autem omnium 1-

tinenl