46
esset animo, et huc illuo fluctuaret, tandem constituit contendere potius cum Clodio, quam Caesari se obstrietum addicere.
Sed satis sit signiſicasse, ad ea negotia privata, quorum causa senatores supra demonstravi liberas legationes expetivisse, ut ad hereditates obeundas et ad pecunias ex syngraphis exigendas, alia complura, quibus illi quaestum facerent, accessisse. Ex quibus nullum ad rem quaerendam honestius Romae putabatur, quam quod in praediis sociorum vel provincialium bene et emendis et vendendis, in frumentis eorum et coëmendis et Romam, aut quorsum quaestus iuberet, ve- hendis continebatur. Haec autem res cum ab universo, quale erat Romanorum, negoliandi genere seiungi non possit, atque altius, quam conveniat huic opusculo, repetenda sit; ne nimius essem in tota causae ratione explicanda, hic decrevi subsistere.
lam reliquum est, ut hoc addam, in iis rebus, quas superioribus partibus exposui, me ita esse versatum, ut, si quid vel observassem vel investigassem, non modo in certum quendam ordinem redigerem, sed etiam perinde idoneis veterum scriptorum testimoniis, ac meae sententiae rationibus confirmarem. Totam autem huius rei rationem, ad quam ego ea, quae a me sunt priore parte ex- planata, revocavi, in illorum, quorum opera utebantur Caesares, legatorum iure, conditione, dignitatis statu recte cognoscendo instituendam ac retinendam esse existimo. Qui status quoniam priorum principum aetate certus erat atque con- firmatus, posteriorum tempestate incertus ac perturbatus, tantae inde exstiterunt totius rei vicissitudines, ut, dissimillima ne inter se commisceantur, severe pro temporum varietate distinguendae esse videantur. Sed illae rerum varietates cum miram quandam obscuritatem difficultatemque rei attulerint, non arbitror inutile esse futurum, universae huic causae altera quaestionum particula explicandae curam operamque tribuere.
Illud autem extremum est, ut generatim hoc loco exponam, quare mihi visum sit, aliquot harum quaestionum capita paulo tractavisse uberius. Quod si qui forte erunt, qui velint reprehendere, id me spectasse meminerint, ut non tam hominibus doctis, quibus ad intelligendum satis esset brevis quaedam vel obscurae rei explicatio, quam iis adolescentibus, qui iam plus aliquanto pro- fecissent ad optimas artes litterasque perdiscendas, en, quae ego ex veterum scriptorum locis eruissem, diligentissime perscriberem, quo cognoscerentur ab


