47
iisdem facilius, ac melius rationibus eorum conducerent. Quamobrem id, quod ego secutus sum, qui volent improbare, plane videant atque perpendant, cum in illis concisae cuiusdam in scribendo brevitatis, in his accuratae in explicando diligentiae habenda sit ratio maxime, ad varia utrorumque consilia, studia voluntatesque eandem rerum tractationem non facile posse omni in genere accommodari. Quae cum ita sint, nec idem possit omnibus omnino probari, hoc certe optimum putavi, mediam aliquam scribendi viam inire initamque tenere. In qua quantum ego profecerim, aliorum sit, non meum iudicium.
———


