Aufsatz 
De reipublicae Romanae legatis provincialibus et de legationibus liberis quaestiones / A. Soldan
Entstehung
Einzelbild herunterladen

quis te iudicia defugere arbitraretur, leque, quum tibi, utrum velles, lceret, dictitaris, causam dicere maluisse: qui consentaneum fuerit, quum legationis per- fugio uti noluisses, appellatione improbissima te ad auæilium nefarium confu- gisse? Haec verba referenda videntur ad legem Memmiam, quae an. 614, C. Laelio Sapiente, Q. Servilio coss., lata,nomina eorum, qui rei publicae causa abessent, recipi inter reos vetabat Cf. Faler. Maæim. III, c. 7, et Bachius Histor. Jurisp. Rom. Lib. II, c. II,§. 47, pag. 161, ubi laudatur de argumento ipso Herald rer. iud. I, 10.

Ex illis causis sane intelligitur, legatos a publica et militari legatione revocari ad causam dicendam praetoris edicto non potuisse, reos contra a liberis legationibus privatarum rerum et periculi declinandi causa susceptis potuisse revo- cari. Talis Messii fuit legatio, de qua Cicero ad Atticum IV, 14 haec scripsit: Messius defendebatur a nobis, a legatione rerocatus. Nam eum Caesari legarat Appius. Servilius diæit, ut adessel. Eodem quoque revolvuntur, quae in Digest. lib. L, tit. VII, I, 14 leguntur apud Ulpianum lib. 74, ad edictum praetoris:Oui libera legalione abest, non veidelur reipublicae causa abesse: hic enim non pub- lici commodi causa, sed sui abest. Atque praetor designatus legationem liberam impetravit.(Cf. Sueton. Tiber. c. 31). Quae illa de re dixi, ea prae- cipue illo loco conſirmantur, qui est in Ciceronis epistola ad Atticum data, lib. II, epist. 18:A Caesare valde liberaliter inritor in legationem illam, sibi ut sim legatus: alque etiam libera legatio voli causa datur. Sed haec et praesidii apud pudorem Pulchelli non habet satis: et a fratris adventu me ablegat: illa et munitior est et non impedit, quominus adsim, quum velim. Hanc ego teneo; sed usurum me non puto. Neque tamen scio, quid agam(coniectura). Non lubet fugere: areo pugnare. Aperte hoc loco ostenditur, Ciceronem, si voluisset publicam illam legationem a Caesare delatam accipere, potuisse se contra nefarios Clodii conatus munire et iudicium, quod ab eodem intendebatur, declinare, cum qui reipublicae causa legationem obibant, legis Memmiae beneſicio iudicii laqueis irreliri non possent. At ille etiamsi ad Caesaris conditiones non invitus descen- disset et, quamdiu is in magistratu esset, tardare vel propulsare tribunitios im- petus potuisset, tamen in tantas optimatum offensiones incurrisset, ut nomen eius in summam apud illos invidiam contemtionemque venisset, nec ullo iam in numero fuisset. Quamobrem quum in tanto discrimine rerum valde suspenso ac sollicito