Aufsatz 
De reipublicae Romanae legatis provincialibus et de legationibus liberis quaestiones / A. Soldan
Entstehung
Einzelbild herunterladen

44

epist. 11, 8, lib. XV ad Attic. supra iam allatis, qui sunt de Malleolo et Scaptio, satis edocemur, quam fuerit arrogans illa aetate et intolerabilis usus syngrapharum. Ex quo privatarum rerum genere optime perspici potest, quales fuerint mores et consuetudines eorum, qui in gerendis negotiis suis omnia quaestu metirentur et commodo.

Sed liberas istas legationes, ut hereditatum obeundarum et pecuniae ex syngrapha exigendae causa, ita 4) ad votum exsolvendum nonnunquam impetratas esse cognovimus Hae autem legationes, liberae legationis genus, voti vel veri vel ficli causa susceptae, dicebantur volivae; quas qui habebant, cum vola, quae voverant, velut si stetisset respublica, solvebant, tum vero fana et sacra loca circuibant. Quae tamen legatio, quia non, ut ceterae legationes liberae, priva- tarum rerum, i. e. quaestus et lucri causa expeti videbatur, a Cicerone nominata est honestior. De qua ille ita in lib. IV epist. 2 ad Allicum datae:Ego me a Pompeio legari ita sum passus, ut nulla re impedirer, quin, si vellem, mihi esset inlegrum, aut, si comitia censorum proæimi consules haberent petere (posse), aut votiram legationem suscipere prope omnium fanorum, lucorum(ad- eundorum). Adde IV, 8:Atque etiam scripsi ad Antonium de legalione:. Ouod autem aditus ad eum diffcilior esse dicitur, scripsi ad Eutrapelum, ut is ei meas litteras redderet, legatione mihi opus esse. Honestior est votida, sed licet uli utraque(voliva et alia libera). Ibidem epist. 11:Dolabella me sibi legavil. Votiva ne tibi quidem placehat. Etenim erat absurdum, quae si stelisset respublica, vovissem, ea me, eversa illa, vola dissolrere. Areo genus legationis, ut, quum velis, introire exire liceat: quod nunc mihi additum est. Quibus locis patel, volivam legationem alii cuidam legationis generi interdum ad- iunctam fuisse, ut qui illam haberent, quamdiu vellent, a periculo, quod immi- neret, longius abessent.

Omnino autem libera legatio, quaecunque erat, non raro ideo expetebatur, ut qui impetrassent, eiusmodi 5) periculum, quod iudicio intenderetur ab adver- sariis, vitarent. Sed tamen ne ita quidem istam legationem qui obibant, satis firrmum sibi parabant praesidium. Nam ii tantum, qui non privatae, sed publicae rei causa legati aberant, cogi non poterant et ad iudicium revocari. Ouod videtur effici posse ex hoc loco orationis in Vatinium habitae, cap. 14,§. 34:Alque illud etiam quaero, quum, posteaquam es postulatus, ex legatione redieris, ne