Aufsatz 
De reipublicae Romanae legatis provincialibus et de legationibus liberis quaestiones / A. Soldan
Entstehung
Einzelbild herunterladen

43

tanta sunt, ut huc transcribenda esse videantur. Nam ii ipsi ne ea quidem posuerunt, quae ad universum rei genus pertinent, quod ita definiendum videtur: Est syngrapha proprie debitae pecuniae perscriptio, solvendi illam conditiones continens, et stipulationis, promissi, pacti, convenli confirmatio. Et vide Ernestii Clavem Cic., ubi haec:Syngrapha, lilterae, quibus creditor sibi cavet a debitore, ut possit docere, sibi pecuniam ab eo deberi, si forte infitiari velit, eaeque a leslibus obsignalae in templis, aut apud amicum communem, aut apud argentarium deponuntur, exemplis earum creditori et debitori datis. Ibidem laudatur Salmasius de modo usurarum c. 10 et 11. Cf. de Sarigny über den Litteralcontract der Römer, pag. 296 et sqq.(in den Abhandll. d. hist. philol. Klasse der Acad. der Wissenschaflen in Berl. 1816 1817). Erneslius autem in illa explicatione sua ea, quae ad illum Verrinarum locum(I, 36.) de syngraphis docuit Hotomannus, aliis verbis complexus est. At in iis quidem, quae illustrata sunt ab Ernestio, insunt quaedam,(ut verbaeaeque a testibus usquedeponuntur), quae in Asconii interpretatione absunt. Ea tamen ipsa propius ad veritatem accedit, cum ea, quae rei propria sunt, amplectalur, ut illa verbain syngraphis etiam contra fidem verilatis pactio venit et non numerata pecunia, aut non integre numerata, pro temporaria volantale hominum scribi solent, etc. Haec vero praecipua sunt maximeque conveniunt in eam rationem, quam senatores legati in syngraphis illa actate faciendis secuti sunt.

Plurimi istorum id nimirum agebant, ut, cum non bonis neque honestis rationibus, sed aliorum spoliis rem augerent suam, graviore foenore pecuniam occuparent, vel potius transferrent ad quaestum et foenerationem. Cuius rei causa unum sihi parabant subsidium syngrapharum, in quibus non raro falsum erat scriptum, ut debitor affirmaret, se, ut hoc afferam, centum numos, cum pauciores essent dati, accepisse. Quapropter saepe incidere solebat, ut istiusmodi legati, qui longe lateque peregrinarentur ad pecunias foenori datas omni malarum arlium genere exigendas, cives exteros non magis itinerum sumptibus, quam iniquissimo foenore ita vexarent, ut primo secretae multorum indignationes exaudirentur, deinde ad criminationem res et publicam querimoniam excederet. Cuius quidem rei sexcentis locis Ciceronis, quibus de syngraphis mentio infertur, non modo in Verrinis ac Philippicis, sed etiam in epistolis datis et ad Familiares et ad Atticum, bene admonemur. At tamen duobus illis locis, ex Verrinarum lib. I, c. 36 et ex

6*