— 42—
cum insolens istarum legationum usus in dies magis magisque esset intolerabilis, primum an. 714, Cn. Domitio Calvino, C. Asinio Pollione coss., lex Falcidia testamentaria de legatis, a C. Falcidio, tribuno plebis, lata est:„ut ne liceret ultra dodrantem hereditatem legatis e;haurire, et si plus legalum esset, quartam partem heres detrahere, vel retinere posset“«. Hac demum lege Bachius(Histor. Jurisp. Rom. lib. II, c. II, XCII, pag. 194.) docet,„modum lesltatorum licentiae in legando positum esse effectumque, ne voluntates ultimae destituerentur, metu exhaustae hereditatis“. Ad eiusdem legis historiam ille praecipue commendanda censet ea, quae enarravit Jo. Guil. Hoſfmann in historic Triumriratus,§. 15, et praeterea confirmavit in Meletematt. acadd. ad Pand. lib. 34,§. 8S Ibidem eam quidem utilem ad testamenta conservanda, sed, si omnia recte perpenderentur, callidum Triumvirorum, quorum sub dominatu lata esset, inventum fuisse statuit. Illius lege interpretes a Bachio(lib I. pag. 196.) conferuntur.
At vero senatores, quanti in privatis negotiis hereditates, tanti fere faciebant b) syngraphas, quas in legationibus liberis persequebantur. Sed priusquam quaeramus, quare illi tantum tribuerint syngraphis, commodum videtur, quid fuerit apud Romanos syngrapha, diligentius videre. Ex veteribus huius rei inter- pretibus illius vocabuli vim eiusque cum chirographo discrepantiam bene ila ex- plicavit Asconius Ped. ad Verrin. I, c. 36:„Inter syngraphas et cetera chirographa hoc interest: quod in ceteris lantum, quae gesta sunt, scribi solent, in syngraphis etiam contra fidem veritatis paclio venit, et non numerata quoque pecunia, aut non integre numeratu, pro temporaria voluntate hominum scribi solent, syngraphae signatae utriusque manu utrique parté serrandae traduntur“. Adde Ambrosii de Sacramentis lib. I, c. 2: Si chirographum homini dederis, teneris obnoxwius, ut pecuniam eius accipias, teneris adstrictus, et reluctantem te foenerator ad- stringit, atgue illic tua cautione convinceris“. Ex illa autem Asconii explicatione hoc quidem cognoscitur, syngrapham esse nomen generale, quo chyrographum etiam contineatur. Sed syngraphis cautionem dari quasi creditae pecuniae, qua de causa facile falsum in eas referri possit, si credita pecunia, quae tamen cre- dita non sit, perscribatur, quod Cicero significans criminose dixit in Malleolum (in Verr. loc. s. I. I, 36.)„syngraphas fecerat«.— Quae de syngraphis dicta sunt a Turnebo(Commentar. ad Cic. de legg. III, 8, pag. 718, et a Manutio (Commentar. ad Cic. oratt. pag. 165, b, et ad Fam. I, pag. 472), ea non


