41
aliis probat ac defendit, prout vel eorum, pro quibus dicit, vel eorum, quibus gratificatur, rationem ducit, ut in orat. pro Flac. c. 34, 86:„An legaliones sumere liberas, exigendi causa, sicut et tu ipse nuper, et multi viri boni saepe fecerunt, rectum est:(quod ego non reprehendo, socios video queri)«. Adde epistolam 21, lib. XII, ad Cornificium datam:„Cui Anneius, familiaris meus,— negoliorum suorum causa legatus est in Africam legalione libera. Eum velim rebus omnibus adiures operamque des, ut quam commodissime sua negotia con- ſiciat. In primisque, quod ei carissimum est, dignitatem eius libi commendo: idꝗque a le peto, quod ipse in provincia facere sum solitus non rogatus, ut omnibus senatoribus lictores darem, quod idem acceperam et cognovberam summis viris faclilatum“. lia Ciceronem videmus eandem rem, quam ipsam reprehendebat, cum ea non videretur posse immutari, tamen amicorum causa adiuvisse iisque insignia potestatis voluisse adiungi, quo maiore illi auctoritate et gratia, minore vero sumptu(Manm. Commentar. ad epist. ad Fam. dat. tom. I, pag. 384, b.) negotia sua facilius conſicerent.
Eorum aufem negotiorum gravissimae erant causae, a) hereditates apud exteras nationes obeundae, quibus nihil senatoribus in liberis legationibus maius esse videbatur. Homines enim provinciales, ut est apud Turnebum(Commenlar. ad Cic. de Legg. III, 8, pag. 718.), aliquando senatorem romanum aliqua ex parte heredem scribebant, ut in Minutii Basilii falso testamento heredes adscripti sunt Crassus et Hortensius. Sed illi senatores, cum ad adipiscendas hereditates male uterentur legatorum iure et nomine, eorumque graves sociis adventus esse solerent, privati privatis de rebus nulla prope auctoritate praediti a Tullio comparantur cum decemviris, maxima cum potestate infinitoque cum imperio ad exteras nationes dimissis. Is autem totam istorum rationem in Agrar. II, c. 3, 8, hisce verbis insectatur:„Hereditalum obeundarum causa, quibus vos legationes dedistis, qui et privali et priratum ad negotium exierunt, non maximis opibus neque summa auctoritate praediti, lamen audilis profecto, quam graves eorum adoentus sociis vestris esse soleant. Ouamobrem quid pulatis impendere hac lege omnibus genlibus kerroris et mali, cum miltanlur in orbem terrarum decemviri summo cum imperio, summa cum araritia infinitaque omnium rerum cupiditate? quorum quum advoentus graves, quum fasces formidolosi, lum vero iudicium ac potestas erit non ferenda“.
Eodemque modo decemviros pergit asperioribus verbis perstringere. Postea autem, — 6


