Aufsatz 
De reipublicae Romanae legatis provincialibus et de legationibus liberis quaestiones / A. Soldan
Entstehung
Einzelbild herunterladen

40

ad Att. datae(21, 8.) a Scaptio quodam petitum, unde satis apparet, socii et provinciales quantum fuerint omni vexationis genere exagitati, quantis molestiis conflictati, quanta crudelitate perturbati ac direpti. Legatorum autem cupiditas ut restingueretur, lege Julia ad nimios sumptus circumcidendos constitutum fuit, ut parochae foenum iumentis, ligna coquendis cibis, vestes sternendis lectis, salem ferculis condiendis, aliaque quaedam minula praeberent, ab aliis oneribus essent immunes. Ad haec referenda videntur, quae Horatius in lib. I, Sat. 5. ita dixit:

Proæima Campano ponti quae villula tectum

Praebuit, et parochi quae debent ligna salemque.

Sed senatores, qui peregrinantes illis sociorum impensis tam intemperanter abutebantur, magni interest videre, quare liberas legationes petiverint et susce- perint.

Eas autem reperiuntur illi suscepisse, 3) vel privatarum rerum causa, ut a) hereditatis obeundae, 5) pecuniae ex syngrapha exigendae causa, vel 4) ad votum exsolvendum, vel 5) ad periculum declinandum. Liberam legationem qui habebant, ut privatas res persequerentur, gravius reprehendi solebant, quod honestum non putabatur, in privatis potius, quam in publicis negotiis administrandis Roma ab- esse magnoque oneri et sumptui esse provincialibus. Qua de re Cicero de legg. I, 8, 18 haec dicit:Jam illud apertum est profecto, nihil esse lurpius, quam quempiam legari, nisi reipublicae causa. Omitto, quemadmodum isti se gerant atque gesserint, qui legatione hereditates et syngraphas persequuntur. In hominibus est hoc fortasse vilium. Sed quaero, quid reapse sit turpius, quam sine procu- ratione senator legatus, sine mandatis, sine ullo reipublicae munere? quod quidem legationis genus ego consul, quamquam ad commodum senatus pertinere videatur, lamen approbante senatu frequentissimo, nisi mihi leris tribunus plebis lum inter- cessisset, sustulissem: minui tempus et, quod erat infinitum, annuum feci. Nec vero minus ideo accusat Cicero istius modi legatos, quod non modo iniuriis suis exteras nationes exagitent, sed gravi etiam populi Romani imperiique nomine urbe egressi abutantur; de quo haec in Agrar. II, 17, 45:Legatos nostros, homines auctoritale lenui, qui rerum privratarum causa legationes liberas obeunt, lamen eæterae nationes ferre piæ possunt. Grave est nomen imperü, atque id efiam in leri persona pertimescitur, propterea quod reslro, non suo nomine, quum hinc egressi sunt, abutuntur Quae hisce locis improbat Tullius, eadem