—, 39—
definitum spatium verbis satis declaralum est, tamen in eo non sunt omnia, ac necessario addenda, quae ad integram sententiam pertinent. Rei autem ipsius ratio quae sit, tum dilucide perspicitur, si illius legationis ius qui habebant, iis legalis opponuntur, qui publice adiutores praesidibus dati in certas quasdam pro- vincias miltebantur. Hi enim a senatu, etiam inviti non modo deligi certisque praesidibus adiungi, sed etiam quo volebat senatus, eo mitti, ut reipublicae com- modis inservirent, et quaecunque iis committebantur, procurare solebant. Iia efficitur, eosdem non potuisse suo iudicio solo ac voluntate uti, nec suis rebus consulere, sed debuisse vel senatus vel praesidis arbitrio voluntatique obtemperare. Illi contra(senatores) sua sponte, nullo impellente vel cogente, nomen legatorum sibi ut daretur, pelebant a senatu aut a populo, et concesso iure libere utebantur; easque, in quibus soluti versarentur, imperii romani provincias, quas volebant, libere poterant deligere; non ad aliorum, ut praesidum, sed ad suum arbitrium, nec privalo, sed publico sociorum sumptu vivebant; non publicas, quae manda— bantur ab aliis, sed suas ipsorum res suo arbitratu, infinito antea tempore, obibant. Quocirca si rem velis suis ponderibus examinare, tota eius ratio ita videtur esse constituenda.— Liberae legationis ea erat vis ac proprietas, qua senatores magna libertate uterentur cum in petendo et accipiendo legatorum iure ac nomine, et in provinciis, quas volebant, cuiusvis privatae rei causa deligendis, tum vero in temporis usura ante legem quidem Jul. infiniti, atque in itinerum sumptibus, quos ferre debebant socii, faciendis.
In his autem sumptibus 2) ea, quae illis imperabantur, tanta erant, ut eorum civitates legatorum et multitudine et avaritia paene exhaurirentur. Nam socii tantis quidem rebus ad usus illorum quotidianos subministrandis ita vexa- bantur, ut, etiamsi attenuarentur eorum vires, plurimis tamen gravissimisque querelis nihil proficerent. Quam ob causam Caesar hoc faciendum putavit, ut lege Julia legationis tempus non modo definiret, sed immoderatos etiam sumptus exteris nationihus sustinendos praecideret. Ex quo hoc primo, ut solet, effectum est, ut provinciales vel socii, quidquid esset sumptuum legibus sancitum, recu-— sarent vel proconsulihus suggerere; qua de re Cicero Athenis ad Atticum(V, epist. 10. prim.) haec scripsit:„Adhuc sumplus nec in me aut puhlice aut privatim, nec in quemquam amicorum. Nihil accipitur lege Julia, nihil ab hospite“. Adde eiusdem luculentum, quod huc transcribere longum est, exemplum epist.


