Aufsatz 
De reipublicae Romanae legatis provincialibus et de legationibus liberis quaestiones / A. Soldan
Entstehung
Einzelbild herunterladen

38

ad provincialium iniuriam pertinerent. Idem fere, quod Ernestius, iudicium de lege Julia facit Bachius(Histor. Jurisp. rom. lib. II, c. II, XCI, pag. 194.), cuius haec verba sunt:Lex Julia de liberis legationibus non tam peculiaris lex fuisse videtur, quam potius caput eius legis, qua sanxit,ne quis ciris maior annis viginli, minorve quadraginla, qui sacramento non leneretur, plus triennio continuo, ftalig abesset: neu quis senaloris filius, nisi contubernalis aut comes magistratus, peregrée proſiciscereturv. At quidquid de illa lege statuitur, hoc in dubium non potest venire, quin, ut Ciceronis epistt. ad Att. XV, 11, ad Fam. V, 10 et 21 siguiſicatur, legationis quinquennale certe tempus deſinitum et sumplus deminutus fuerit. Tota autem illa causa, quanta tum fuerit morum depravatio, quamque perturbatus reipublicae status, non leve indicium ostenditur et argumentum. OQuamobrem ego non incommodum arbitror, sicut infinite de universo genere dispulavi, sic deſinite ac separatim de singulis rebus, quae in illis legationibus spectandae sunt, amplius quaerere.

II. Singulari ac propria parte exponitur,

1) quaré illae legationes nominatae sint liberae et 2) quae legatis praebere debuerint provinciales.

In utroque genere explicando rerum antiquarum investigatores et interpretes infra videbimus, quantos in errores prolapsi sint. Namque alii, velut Ernestius (Clav Cic. in indic sub leg. Jul.), legaliones hanc ipsam ob causam liberas esse dictas volunt, quod exire et redire liceret, cum placeret; alii, ut Turnebus (Commentar. ad Cic. de legg. I, 3, pag. 537.), liberam legationem appellatam esse dicunt, quod libere, in quam vellent provinciam, in quam vellent urbem, proficiscerentur, ubi etiam, quantum vellent, libere manerent; alii, ut Abramius (ad Cic. orat. de provv. consul. c. 17.), docent, liberam fuisse legationem, cuius tempus fuisset infinitum, et in qua senalores, quamdiu commodum esset, manere potuissent. Atque alii alia, eaque magna ex parte inepta, nec memoratu digna

1) Hllarum definitionum sententiam, cum in ea aliquantum absit, quod abesse non deceat, curtam esse, non perfectam, facile potest intelligi. Nam etsi in pliberae legationis explicationibus ab illis viris et temporum et locorum non