Aufsatz 
De reipublicae Romanae legatis provincialibus et de legationibus liberis quaestiones / A. Soldan
Entstehung
Einzelbild herunterladen

37

aliquo mitterentur, singula iumenta per oppida, qua iter faciendum esset, darenlur. Sed Romanorum magistratus, cum eo iure, quod adepti erant Praenestini, graviora in dies facta esse imperia quererentur, idque in primis agerent, ut plura sibi maioraque sumerent, petebant a senatu aut a populo, ut ab exteris nationibus. si ad eas abirent ad privata negotia obeunda, itinerum sumptus suppeditarentur, ipsi vero maioribus quibusdam augerentur commodis. Qui ex iis bene de re publica meriti multum auctoritate valebant, quod petebant a senatu, facile impe- trabant. At magis in dies crescebat malum. Nam qui antea iam magistratus gesserant ipsique potissimum senatores illorum vestigia sequebantur, non satis habebant, res et ad victum quotidianum et ad iter faciendum necessarias sibi suppeditari vel a sociis vel a provincialibus. Atque adeo illi postulabant, ut duo sibi lictores cum fascibus concederentur, quo maiore auctoritate ac securitate in exteris terris privatas res suas melius persequerentur. Quod quoniam illi non definito tempore faciebant, neque solum quae conferre debebant homines exteri, magis magisque solebant multiplicari, verum etiam numerus eorum, qui liberam aliquam legationem partim petebant, partim acceperant, in dies maxime augebatur: socii, onere paene oppressi gravissimo, nihil prius habebant, quam ut senatus fidem implorarent. Quare cum multi insolenter abuterentur istiusmodi legationum iure ac nomine, Cicero consul, ut huic malo occurreret, retulit ad senatum de tollendis legationibus liberis senatusconsulto. In quo cum, tribuno plebis aliquo (sive Metellus Nepos fuit, sive Bestia) intercedente, totam rem tollere non posset, quod ante infinitum fuerat tempus, annuum fecit.(de Legg. III, 8, 18). Sed ne ita quidem satisfactum est causae optimatum, qui nimium de iure suo detrahi, vel etiam magnam sibi iniuriam afferri putarent. Quapropter J. Caesar, qui senatorum animos, ne eos vehementer a se abalienaret, neque laedere, neque illorum aut levitate, aut avaritia spoliari ac diripi sociorum terras volebat, medium quiddam tenendum putavit tulitque legem, ut liberae legationes quinquennii definitum tempus haberent. Quam legem libenter comprobat Cicero(epist. ad Att. 11, lib. XV), cui eorum, qui omnia ad quaestum et ad libidinem referrent, intemperantia videbatur posse eiusdem legis beneficio aliquantum coërceri.

Ernestio(Clav. Cic. in Indic. Legg. sub leg. Jul.) de legationibus quidem liberis necesse non videtur statuere, peculiari lege sancitum esse; nam potuisse legis de provinciis latae caput esse de legationibus liberis, quod eaedem in primis