Aufsatz 
De reipublicae Romanae legatis provincialibus et de legationibus liberis quaestiones / A. Soldan
Entstehung
Einzelbild herunterladen

36

se non posse impetrare, nihil aliud sibi relinqui arbitratus est, nisi ut Coelium ex duobus quaestoribus meliorem deligeret.

Quae autem hac extrema parte disputavi, ea possunt ad hanc iudicii summam referri: legatos quaestorum, qui essent gravi aliquo morbo impliciti vel subita morte oppressi, munera suscepisse et legatos pro Quaestoribus nominatos fuisse; eosdem vero ab iis proconsulibus, qui a provincia abessent, exercitui totique provinciae praefectos, vel a senatu in provinciam aliquam regendam missos, vel a propraetoribus in provincia relictos, non solum imperii dignitatisque insignibus usos, sed etiam legatos pro Praetoribus vocatos esse. Qua in re illud maxime commemorandum est, eos legatos solos, qui a proconsulibus, qui decederent, provinciis praeponerentur, solitos esse, dum successor adveniret, cum imperio et potestate provinciae praeesse et proconsulum nomine appellari.

B. De legationibus liberis quaeritur.

I.

Liberae legationis universum genus qQquomodo ortum et duale fuerit?

Hoc genus legatiouis quantum ab illo, de quo superiore parte exposilum est, discrepet, vix attinet dicere. Nam hoc quidem manifestum est, ut illos legatos a senatu delectos et in provincias missos reipublicae commodis, ita eos, qui liberam legationem haberent, nullis, nisi suis rebus inservisse; ut illos rei- publicae dignitati, ita hos suo honori atque utilitati consuluisse, neque alia, nisi sua negotia perfecisse. Cuius rei exemplum aliis imitandum ex magxistratibus primus videtur proposuisse L. Postumius consul, qui(Liv. 42, c. 1.) mira sua arrogantia atque insolenlia magno oneri et sumptui fuit Praenestinis. Quo factum est, ut magistratus, ne quid grave imperarent sociis, mulis tabernaculisque et alio omni instrumento militari ornarentur a senatu, legatis autem, qui repente