Aufsatz 
De reipublicae Romanae legatis provincialibus et de legationibus liberis quaestiones / A. Soldan
Entstehung
Einzelbild herunterladen

dignum putat. Etenim est leris, libidinosus, tagac. De fratre autem primum illud est: persuaderi ei non posse arbitror. Odit enim prorinciam«. Et paucis interpositis: Magna igilur, ut eides, sollicitudine afficior, magna inopia consiliiv. Aliquot locis interiectis:Necdum tamen ego Ouintum conreneram, ut iam, Si id placeret, scirem, possetne ab eo impeltrari? nec tamen, si posset, quid vellet, habebam. Atque ibidem in epist. 4 eadem de' re ita pergit dicere:Mihi dif- hicilis ralio administrandi, quod paucos dies hahebam reliquos annui muneris, illud autem difſicillimum: relinquendus erat ex senatusconsulto, qui praeessel. Nihil minus probari poterat, quam quaestor Mescinius Nam de Coelio nihil audiebamus. Heclissimum ridebatur fratrem cum imperio relinquere: in quo multa molesla. Eandem rem in Epist. 15, lib. II(ad Fam.) ad Coelium data hisce verbis persequitur:Ego de prorincia decedens quaestorem Coelium praeposui prorinciae. Puerum? inquies. At quaestorem; at nobilem adolescentem; at omnium fere eæemplo. Neque erat superiore honore usus, quem praeſicerem. Pomlinius multo ante decesserat. A Ouinto fratre impetrari non poterat; quem lamen si reliquissem, dicerent iniqui, non me plane post annum, ut senatus voluisset, de prorincia decessisse, quoniam alterum me reliquissem. Denique nunc sollicilus non sum, si fratrem religuissem, omnia limerem(ab inimicis, qui Romae erant). Hisce locis satis apertum est, Ciceronis animus quantis sit curis ac sollicitudinibus vexatus, cum anceps haesitaret nec haberet, quid faciendum decerneret. Nec vero minus perspicuum est, proconsulem de provincia decedentem, praeserlim si non videretur grave aliquod bellum posse vitari, maluisse legatum aliquem, rei militaris peritum, ut cum imperio et potestate ipsius partes ageret, quam quaestorem, relinquere. Quod quominus fieret, prohibebat mos et consuetudo maiorum, quae ferebat, ut quaestor, qui honore uteretur superiore, pro Consule provinciae praeſiceretur. At enim proconsul mederi huic incommodo tum facile poterat, si in legatis eos habebat, qui, quod iam praeturam gesserant, vel pro- praetores provinciam aliquam administraverant, quaestorem dignitatis gradu super- arent. Ex quo legatorum genere cum essent Pomptinius et Quintus Cicero, quorum ille antea iam praetor triumphaverat de Allobrogibus, hic ipse praetorius erat Asiamque per triennium rexerat, Cicero nihil se vehementius cupere significavit,

quam ut alteruter vicarius proconsulis partes susciperet. Quod ut vidit a fratre 5*