Aufsatz 
De reipublicae Romanae legatis provincialibus et de legationibus liberis quaestiones / A. Soldan
Entstehung
Einzelbild herunterladen

34

est, oiæ ut se possit diuturna pace recreare. Quo ex loco intelligi potest, legatos, cum nonnunquam nomine populi Romani et senatus auctoritate pacatas provincias pro Praetoribus obtinerent, lictores etiam suos ceteraque ornamenta magistratibus concessa habuisse, imperium militare non item; quippe quod, nisi provincia bello peteretur, necesse non esset.

Sed meliore tamen ac superiore utebantur conditione illi legati, quos pro se proconsules, iam exeunte muneris provincialis tempore, cogebantur cum im- perio relinquere, ut, donec adesset proconsul futurus, exercitui praeessent. Eos enim constal non imperium modo militare omnemque potestatem civilem habuisse, verum etiam proconsulum nomine et omnibus dignitatis insignibus ornatos fuisse. Quod quidem ideo factum esse intelligitur, ut legati ipsi, cum proconsul fungi munere suo desiisset, omnibus ad bellum rebus instructi possent et consularem dignitatem tueri, et provinciam ab hostium impetu defendere. Hic notandus videtur ille locus, qui est apud Jo. Laur. Lydum(de Magistrr. Rom. III, 3, pag. 152, ed. Haase.): in d 718 Sréανς 01 Taτι εε) Xyατι(vĩε⁴ τ σιααρπσνάσνꝙν a T985 svTa!). 0OUS narsLisravov O! Drarot r Sadrdv, Jd T0U T1 Urarsias auτ bVTSXOHEVOLV NO6vOb, 84 705 5GTArαᷣꝗ τ ◻σαρστα oGðƷe⁷ τů XNXOr To8 Urd. τ Eri 5v rö6X⁸.,ℳον ταροοσμαςε Quae cum ita essent, proconsulem decedentem non raro solebant multae magnaeque curae exagitare, quod ei difficile erat decernere, quem pro se provinciae praeponeret, aliquem de legatis, an quaestorem? Nam cum in provinciis consularibus magnus belli timor magnumque periculum esse soleret, et maximae saepe res agerentur, ratio ipsa videbatur postulare, ut legatus, qui quaestore putaretur bellica laude praestanlior, provinciae praeficeretur. At maior digmtatis gradus et consuetudo, maior auctoritas et necessitudo ferebat, ut imperium cum potestate deferretur ad quaestorem. Qua de re Cicero, antequam decederet, mirifice animo sollicitus, cum, molestiaene plus, an periculi sibi afferretur, incertum haberet, hanc cum Altico deliberationem suscepit(epist. 3, lib. VD:Ac primum illud, quod me maxime angebat( res est in manibus, tu autem abes longe gentium): obrepit dies, ut cides(mihi enim a. d. III. Kal. Seæt. de prorincia decedendum est) nec succeditur. Ouem relinquam, qui prorinciae praesit? Ratio quidem et opinio hominum postulat fratrem: primum, quod videtur esse bonus; nemo igitur potior: deinde, quod solum habeo praetorium. Pomlinius enim paclo et conrentu iam a me discesserat. Ouaestorem nemo