Aufsatz 
De reipublicae Romanae legatis provincialibus et de legationibus liberis quaestiones / A. Soldan
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13

praescriptum egisse omnia reperiuntur. Quod illo loco confirmatur, quo Caesar in lib. II, c. 17, de B. Civil. haec Varronis verba affert:Praeoccupatum sese (Varronem) legatione ab Cn. Pompeio, leneri obstrictum fide: necessitudinem sibi nihilo minorem cum Caesare intercedere: neque se ignorare, quod esset officium legati, qui fiduciariam operam obtineret. Ibidem III, c. 51:Cuius (Sullae legati) consilium reprehendendum non videtur: aliae enim sunt legati partes, aliae imperatoris, alter omnia agere ad praescriptum; alter libere ad summam rerum consulere debet. Sulla a Caesare castris relictus, liberatis suis, hoc fuit contenlus, neque proelio decertare roluit, ne imperatorias sibi partes sumsisse rideréeturs. Ex quo loco hoc efficitur, imperatoris(sive praesidis) esse, de summa rerum iudicare et consilium suum cum aliis communicare; legali autem, illius arbitrio voluntatique ita oblemperare, ut, quae ab eo mandata sint, accipiat et conficiat; neque longius progrediatur, quam praescriptum sit. Ouin etiam senatus legatos cum populi Romani maiesiatem in provinciis tueri, tum praecipue eorum, qui maius haberent imperium, existimationi consulere dignitatique inservire volebat.(cf. epist. ad O. fratrem I, 1, 3). Quamobrem hoc praesidum arbitrio relictum esse video, ut legatis, qui omnia ad illorum consilium volun- tatemque conferre deberent, quamdiu vellent, uterentur, eosdemque, si suae aut ipsorum(praesidum) dignitati deessent, possent dimittere. Eo patet perlinere illum locum, quo graviter vituperatur Verres, quod Abronichum, perditum hominem, missum non fecerit; qui locus est in lib. III Actionis in Verrem secundae c. 58, 134:Ouaestores, legalos, praefectos suos, tribunos mulli missos fecerunt et de provincia decedere iusserunt, quod eorum culpa se minus commode audire urbi- trarentur, aut quod peccare illos aliqua in re iudicarent. Et epist. 30, ad Fam. dat. lib. XII:eos(legatos) ex senalusconsulto, si non decedunt, cogendos, ut decedant, exislimo.

At legati tamen, ut in gerendis muneris sui partibus nihil poterant suo arbitratu facere, sed referre omnia ad praesidum iudicium debebant, ita videntur, re exigente, soluti ac liberi suo iure ita usi esse, ut, omissa omni religione societatis, vel sine piaculo, quod quidem quaestoribus facere non licebat, ab iis, qui praeessent provinciis, discederent. Quod apparet comprobari Act. in Verrem secunda lib. II, c. 20, 49:Sodales, ciri fortes, legali lui, primo anno te reliquerunt: unus legatus, P. Tadius, qui erat religuus, non ila mullum