14
tecum fuit; qui si semper una fuisset, tamen summa cura eum luae, tum multo magis suae pepercisset“.— Neque tantam habebant potestatem provinciarum reclores, ut iis liceret, si quae iusta de legatis querela deferretur, de ea cognoscere, vel in illos animadvertere, vel potius poena eos afficere. Hac de re in lib. I Accus. in Verrem secundae c. 19, 50 ita dicitur:„De qua ewpugna- tione(fani Junonis Samiae) quum legali ad C. Neronem in Asiam Samo renissent, responsum tulerunt, eiusmodi querimonias, quae ad legatum populi Ro- mani perltinerent, non ad practorem, sed Romam deferri opor- tere“.— Ex quo loco non iniuria suspicatur Garatonius(Notae ad Cic. oratt. Pars. I Havniae 1825.), legalos, id quod ex sententia totius capitis quarti colligi possit, repetundarum esse accusatos, ac negat ullam praetoris in eos animadver- sionem fuisse. Sed salis magno in errore idem ille versatur, cum a Nerone adimi lictores Verri potuisse non arbitratur, et ad probandam hanc opinionem illum locum, qui est in Cic. epistoll. ad Fam. XII, ep. 30, testem laudandum putat. Ibidem enim haec leguntur:„De VFenuleio, Latino, Horalio(legalis C. Caleisi, per quos Africam absens oblinebat, quibus Corniſicius lictores ademerat) valde laudo. Illud non nimium probo, quod scribis, quo illi aequiore animo ferrent, te tuis etiam legalis liclores ademisse. Honore enim digni cum ignominia dignis non sunt comparandi: eosque eæ senatusconsullo, si non decedunt, cogendos, at decedant, exislimo“.— At vero ex priore huius loci parte prorsus intelligitur, praetori licuisse liclores legatis adimere. Et Cicero etiam valde laudat Cornificium, quod illud fecerit, sed eam causam improbat, qua is adductus lictores istis ademerit.
Hanc autem tolius rei summam esse iudico: legatos in gerendo munere provinciali, uti supra demonstratum est, omnia debuisse ex praetorum consilio voluntateque facere et, si quid vita et moribus ita offendissent, ut nefaria iis fraus crimini daretur, ab illis dimitti, iisque adimi lictores potuisse, ignominia, vel etiam poena affici ab iisdem non poluisse. Neque iniuria. Nam prudentissime erat legibus ita instilutum, ut, qui generis et ordinis amplitudine nobilitati, publicae dignitatis auctores essent, quique praetoribus, quihuscum officii necessitudine erant coniuncli, opera et consilio adessent, iidem maximarum rerum controversias senatorum, qui privatarum offensionum rationem non ducerent, arbitrio atque judicio disceplandas relinquerent. Quare omnino cautum erat, ne utrique neque praesides neque legali contentiones reipublicae periculosas susciperent.


