12²
senatus populique Rom. voluntatem deferebant ad alios, cum secum afferrent faciem senatus, auctoritatem reipublicae, quam honorificum nomen, quantamque dignilatem habuerint, ex eo apparet, quod eorum causa multa bella suscepta, multae urbes deletae sunt. De quo ita in orat. de imper. Pomp. c. 5:„Legati quod erant appellati superbius, Corinthum palres vestri, tolius Graeciae lumen, eæstinclum esse volueruntl“.— Ac bella quidem a Romanis ob legatos solita esse aliis civitatibus indici atque inferri, cognosci potest ex Actione in Verrem secunda lib. I, c. 31:„TFideo et ex iis, quae legi et audiri, intelligo: in qua civitale non modo legatus populi Romani circumsessus, non modo igni, ferro, manu, copiis oppugnatus, sed aliqua eæ parte eiolatus sil, nisi publice satisfaclum sit, ei cirilali bellum indici alque inferri solere“.(Cf. ad hunc loc. Asconius Ped. et Manulius). Ibid. c. 33:„Etenim nomen legali eiusmodi esse debet, quod non modo inier sociorum iura, sed etiam inter hostium tela incolume versetur“. Orat. de Harusp. respons. c. 16:„Sic enim sentio, ius legalorum cum hominum prae- sidio munitum sit, lum eliam divino iure esse rallatum«. Cf. Pompon. lib. 17. D. de legationibus. Quae cum ita sint, non est, cur miremur, sicut tribunorum plebis, ita legatorum corpora sacrosancta fuisse. Cf. orat. in Pison. c. 35; pro Coel. c. 21.— Nec vero dubitandum est, quin tantam illam dignitatem omnes, quicunque essent, legati habuerint, sive nuntii ad exteras naliones mitterentur, sive libere peregrinarentur, sive iis, qui summo cum imperio essent, adiungerentur Sed si nihilominus et Cicero et Atticus non dubitarunt delatas sibi legationes repudiare, facile est ad intelligendum, quare iidem aliis, atque iis, quae ab ipsis afferuntur, causis fuerint adducti, ut, quod erat delatum, non acciperent. Cf. Cic. I. I. et Corn. Nep. in Attic. c. 6.
IV.
In publicis muneribus obeundis quam cum praesidibus et quaestoribus rationem ac necessitudinem hahuerint?
Legati cum magnum in provinciis gubernandis locum tenuerint, permultum interest quaerere, quae ſuerit iis cum praesidibus mutua officii ratio atque con- iunclio? Quoniam illi magnam ab iisdem potestatem accipiebant, et muneris erant provincialis ministri, non sua voluntate ac libere, sed ad eorum arbitrium ac


