Aufsatz 
De reipublicae Romanae legatis provincialibus et de legationibus liberis quaestiones / A. Soldan
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

darenlur; quae civitas in provinciae formam redigeretur, quibus legibus uteretur, quae stipendiaria, quae vectigalis esset, quae libera, quae immunis. De summa rerum, legatis auctoribus, senatus constituebat.

Verumtamen hi ipsi legati quantum ab iis, qui comites in ommni munere provinciali subsidio erant praesidibus, differant, vix attinet hic commemorare. Sed qui ex altero illo genere erant legati, quas in provinciis regendis partes susti- nuerint, antequam quaeramus, hoc loco non incommodum arbitror, unde et quales fuerint delecti et quam cum iis, qui provinciis praeerant, ralionem habuerint ac necessitudinem, diligentius explicare.

Quoniam praecipuas in gubernandis provinciis imperioque obtinendis partes agebant legali, perspici facile polest, qui factum sit, ut senatus eos legaret, qui et in iure dicendo et in administrandis rebus cum bellicis, tum civilibus magnum ei usum, prudentiam, operam, ſidem probaverant. Ouocirca hoc praecipue more receptum esse video, ut ii asciscerentur, qui magna ex parte non singulari modo generis nobilitate, ordinis splendore, dignitatis gradu essent praeclari, sed etiam magno rei publicae gerendae usu et consilio praestantes, ad quos constat vel virtutis, vel ingenii, vel literarum delatas esse primas. Quare mirum videri non debet, eiusmodi homines aut nominatos a senatu, aut eius auctoritate a praesidibus esse delectos, qui vel summis in republica honoribus usi essent, ut viri consulares, praetorii, senatorii, vel singulari patriae amore insignes, vel eximia rerum gestarum gloria essent ornali. De mullis autem eorum, qui huc possunt referri, satis sit hosce paucos nominasse. Iia P. Scipio Africanus L. Scipioni fratri in Graecia et Asia, C. Laelius illi P. Scipioni in Africa, C. Marius O. Metello in Numidia, M. Varro Cn. Pompeio in Hispania, O. Ligarius Considio in Africa, L. Ael. Tubero, A. Allienus, Gratidius O. Ciceroni in Asia, O. Cicero M. Ciceroni in Cilicia, T. Labienus et C. Curio, ille Caesari in Gallia, hic in Africa dati erant legali. Et vix opus videtur dicere, M. Ciceronem et T. Pomponium Allicum, illum a C. Caesare, hunc a O. Cicerone ad legationes suscipiendas frustra esse invilalos. Sed ut perspiciamus, illi viri quantum vel magna erga suos pielate, vel patriae carilate ducli potuerint, quantaque fuerit, salva iam ac florente, nondum misera et afflicta republica, eorum in senalu auctoritas, placet hosce veterum scriptorum locos afferri. Cf. Liv. lib 37, c. 1:Ambo (L. Scipio et C. Laelius consules) Gracciam cupiebant. Hullum C. Laelius in