Aufsatz 
De reipublicae Romanae legatis provincialibus et de legationibus liberis quaestiones / A. Soldan
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

Sed tamen in priore illo genere explicando ea omisit C. Sigonius, quae omittenda non fuerunt. Nam moris fuit, ut imperatoribus ad bellum aliquod pro- liciscentibus primo legali, quos vellent, necessarii plerumque a senatu darentur; postea vero, quum prospere quid gestum esset, et pacem hostes peterent, vel constituenda esset provincia, decem insuper legati(alterum tantum) decernerentur. Quod quidem videtur eo loco firmari, qui est in Ciceronis epistola ad Attic. dala lib. 13, ep. 6:Et filium, qui non potuerat esse legalus, fuisse putaram. Hum- mium fuisse ad Corinthum(in decem legatis), pro certo habeo. Ibidem: Sed non dubito, quin fratri fuerit legatus, non in decem. Alque hoc etiam ac- cepi, non solitos maiores nostros in decem, qui essent imperatorum necessariis. Et ibidem paucis interpositis:Illum fratri in primis eius legalis fuisses.

Fuit igitur Spur. Mummius in primis fratris legatis, in decem non fuit. Ex quo manifesto apparet, in more maiorum id positum non fuisse, ut legati darentur impe- ratorum necessarii, sed in eorumdem more institutoque positum fuisse, ut decem omnino legati, qui non essent necessarii, decernerentur. Ila est apud Livium lib. 33, c. 24:Decem legati more maiorum, quorum consilio T. Ouinclius imperator leges pacis Philippo daret, decretis. Et c. 31 et 44; lib. 37, 55. Ibid. lib. 33, c. 31:Omnibus Graeciae cicitalibus hanc pacem approbantibus soli Aeloli id decrelum decem legatorum clam mussantes carpebant. Parvo inlervallo: Dubitabatur de Corintho et de Chalcide et de Demetriade, quia in senatuscon- sulto, quo missi decem legali ab urbe erant, ceterae Graeciae alque Asiae haud aubie liberabantur. De his lribus urbibus legati, quod lempora reipublicae postulassent, id e republica fideque sua facere slatuere iussi erant. Ibid.Ab Elatia cum decem legatis inde Corinthum traiecit. Ibi consilia decem legatorum tractabantur. C. 44:Omnes curae post advenlum utique decem legatorum in Anliochum regem conversaes. Lib. 37, c. 55:Auditae deinde et aliae legaliones er Asia sunt. Ouibus omnibus datum est responsum, decem legatos more maiorum senalum missurum ad res Asiae disceplandas componendasque. Decem legatos hos decrererunt. Cic. orat. in Verr. lib. II, c. 13:Ut de eo praetor iudices P. Rupilii decreto, quod is de decem legalorum sententia slaluil, sorlialurs.

Ilis decem legatis, qui ad alias civitates mittebantur interpretes et adwinistri negotiorum, publice mandabatur, ut populi alicuius vel regionis res cognoscerent

et de cognitis ad senatum referrent, ut disceptaretur, quae pacis conditiones 2 +