omnig— per senatum consecuti sunt. Nam et stipendium Caesari decretum est et decem legaliw. In orat. de provincc. cons. c. 11:„Aclum est de decem legalis, quos alii omnino non dabant, alii exempla quaerebant, alüi tempus diſfe- rebant, alii sine ullis verborum ornamentis dabant. In ea quoque re sic sum locutus, ut omnes intelligerent, me id, quod reipublicae causa senlirem, facere uberius propler ipsius Caesaris dignitalem“.— Quae cum ita sint, dubitari nequil. quin propraetoribus non facile amplius terni, proconsulibus minimum quaterni el, si temporum ratio postularet, mullo plures delati fuerint legati. Quorum numerus quanlus esset, senatus reperitur solus plane decrevisse, qui eam haberet potestatem, ut, quidquid ad provincias gubernandas tuendasque opus esset, suo ipsius iudicio ac voluntale praescriberet.
III. Legatorum quot et quae genera fuerint?
Posteaquam paulo uberius explicatum est, qui ordo legatos decernendi ius Fotestatemque habuerit, qui et quantus eorum fuerit numerus: hoc loco non alienum videtur, quae et quot eorumdem genera fuerint, exponere. Haec autem duo omnino genera fuisse, hisce potissimum locis, in quibus totius rei rationem in esse video, plane significari apertum est. Cf. Varro de L. Lat. lib. V, c. 16. pag. 90 (ed. Spengel.), ubi haec verba leguntur:„»Legati qui lecti publice, quorum opera consilioque uleretur peregre magistratus, quire nuntii senatus el populi essent“
Et Cicero in orat. in Valin. c. 15:„Adeo afflictus senatus— ut non nuntios pacis ac belli, non curatores, non interpretes, non bellici consilii auclores, non ministros muneris prorincialis— more maiorum deligere possel“. Ex utriusque
loci natura C. Sigonius(de Antiq. Jur. Provincc. lib. II, c. 2, pag. 275.) recte collegit, duplex genus legatorum indicari; unum eorum, qui decem aut quinque a senalu et ex senatu senatus volumtatem ad alios deferrent, quique a senatu et ex senatu ad ordinandam provinciam, parta ab imperatore victoria, ita mitterentur, ut ex eorum sententia de hostibus et horum regione, id est, qualis esset gentis alicuius aut terrae fortuna et conditio, statueretur; alterum eorum, qui essent praesidibus ita additi, ut eos in omni rerum et civilium et bellicarum munere adiuvarent, totosque se ad illorum arbitrium accommodarent.


