— 7—
quantum reliqui a recta via deflexerint, quantumque quae disputata sunt ab iis, ipsa inter se repugnent et quam sint magna ex parte futilia.
Sed ne hac in re confundantur omnia, nihil aliud relinquitur, nisi ut quae- ratur, quot fuerint legati propraetorum, quot proconsulum? IIlis autem(proprae- toribus) non binos, sed ternos, ut O. Ciceroni in Asia(Cic. epist. ad O. frat. I, 1, 3), C. Considio in Africa, legatos dari solitos esse plane constat, neque facile quidquam est hac de re vetere instituto mutatum. Quod mirum non debet videri. Nam cum propraetores in pacatiores provincias mitterentur, in quibus non ita turbulenta ac periculorum plena negotia sustinerent, neque magna hella administrarent: hoc certe licet intelligi, quare illis non plus ternis, quorum opera et consilio uterentur, legatis opus fuerit; qui numerus ut certus quidam ac legi- timus esset, usu et more comparatum esse cognoscitur. Sed senatus tamen in eorum, qui dabantur proconsulibus, legatorum numero decernendo aliam plane rationem secutus est. Ex qua cum idem ille minus esset ulla lege adstrictus, quam tempori inserviret, neque solum consularis dignitatis gradum provinciaeque magnitudinem, verum etiam periculosum aliquod, quod ibidem immineret, bellum, et proconsulis ipsius potentiam et opes respiceret: nemo non plane videbit, quare maior ille quidem fuerit legatorum consularium numerus, sed neque certus, neque semper idem esse potuerit. Nam tametsi vetus consuetudo ferebat, ut quaterni proconsulibus legati decernerentur, tamen, cum multis magnisque bellis preme- rentur Romani, non raro accidisse accepimus, ut senatus illis non maius modo atque amplius imperium committeret, sed multo etiam plures legiones legatosque deferret. Quamobrem illud nihil habet admirationis, quod republica ad exitium inclinante, in magna temporum calamitate, Pompeius et Caesar, armis opibusque praepotentes, quidquid postulabant, et a senatu et a viris consularibus impetra- verint et plures iis, quam antea cuiquam, legati decreti sint. Ita Pompeio, rei frumentariae praefecto quindecim legatos datos esse, scriptum legitur in Ciceronis epist. ad Att. data lib. IV, ep. 1:„Postridie senatus frequens et omnes consulures nihil Pompeio postulanli negarunt. Ille legatos quindecim cum postularet, me principem nominavit, et ad omnia me alterum se fore dixite. Idem Pompeius bello piratico, quod per totum mare internum erat dispersum, vel viginti quinque legatis usus est. Cf. Appian. Mithrid. pag. 392. ed. Tollius. Et Caesari in Gallia decem dati sunt. Cf. ep. ad. Fam. I, 7:„Itaque perpaucis adversantihus,


