II. Legatorum numerus quantus(et qualis) fuerit?
Quamquam illud dubium esse non posse vidimus, quin senatus, qui legati darentur praesidibus, decreverit, tamen quantus fuerit eorum variis temporibus numerus, inter eos homines doctos, qui hac de re quid sentirent, dixerunt, non satis convenit. Ex quibus quidem universam rem generatim magis ac breviter attigit et significavit, quam aperie diligenterque explanavit C. Sigonius in eo libro, qui est de Antiq. iur. Provv. lib. II, c. 2, pag. 275, ubi scriptum est: „Numerus legatorum, qui minimus, trium, ut opinor, fuit“. Sic enim scripsit Livius:„Decernunt frequentes, ut C. Sulpicius praetor tres ex senatu nominet legatosw. Quin etiam O. Cicero praetor tres tantum in Asiam secum legatos duxit. Habitam tamen esse rationem praetorii gradus et consularis et provinciae et belli et ipsius denique hominis arbitror a senatu. Siquidem Bruto, et Cassio legatorum numerum auctum scribit Cicero et ipse in Cilicia proconsul secum legatos quatuor habuit“.— P. autem Manutius(in Comment. in epistt. ad Fam. I. pag. 69, b.) nil aliud docuit, nisi Caesari decem in Gallia Legiones, totidemque legatos datos esse, quorum numerus decerni solitus esset a senatu, totam vero huius rei rationem ne breviter quidem perstrinxit.— Et Nieupoorlius in eo libro, qui est de ritibus Romanorr. Berol. 1767, in vestigiis insistit C. Sigonii, cum pag. 134. dicit:„Numerus eorum(legatorum) minimum erat ternarius, qui pro dignilate praesidis et magnitudine provinciae saepe augebatur“.— Ad haec verba quae addidit Schaoarzius(in observatt. ad Mieupoortü lib. pag 189.), iis nihil profici perspicuum est, cum id leviter tantum signiſicetur, quod supra I. l. copiosius ex- plicavit Manutius. Neque magis probantur, quae F. A. Wolſius, qui non discrepat a Heisio(cf. eius scholae de antiqq. rom. habitae ed. Lips. 1796. pag. 612.) in scholis de antiqq. rom. ab illo habitis et a Guertlero editis 1835. pag. 258, hunc fere in modum tradidit:„Legati solebant in singulis legionibus non singuli, sed plures esse, praetoribus, qui erant cum imperio, bini dari, consulibus quaterni“. At datos esse binos, novum hoc est et inauditum, neque ullo ullius veteris seriptoris testimonio communitum.
Ex his autem omnibus, quos modo dixi, proxime ad rei veritatem acces- sisse C. Sigonium, facile est ad intelligendum. Satis vero illud apertum est,


