Aufsatz 
De reipublicae Romanae legatis provincialibus et de legationibus liberis quaestiones / A. Soldan
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

mihi legationem, quam rellem, quanto cum honore cellem, detulitw. Eodemque capite Cicero, posteaquam exposuit, quanta consltantia illa, quae Caesar sibi esset pollicitus, ornamenta repudiasset, quamque esset sibi idem Caesar iratus, quod ipsum secum ne beneſiciis quidem videret posse coniungi, pergit in hunc modum dicere:Postea me, ut sibi essem legatus, non solum suasit, perum etiam ro- garitw. Et lib. II, epist. ad Att. 18:A Caesare ralde liberaliter inritor, sibi at sim legatus. IV, 15:Messius defendebatur à nobis, e legatione rerocatus. Nam eum Caesari legarat Appius. Ibid. IV, 1, ubi hoc de Pompeio curationi frumenlariae praeposito scriptum legitur:Postridie senatus frequens et omnes consulares nihil Pompeio postulanti negarunt. Ille legatos quindecim quum postularet, me principem nominarit et ad omnia me alterum se fore diwit. Praeterea in lib. XII, epist. 55 ad Thermum propraelorem Cicero seripsit: se legalionem detulisse Anneio, quum multis petentibus denegasset

Hisce locis non recte colligi patet, tolam illam legatos sine senatuscon- sulto vel sine auctoritate sibi deligendi causam praesidum in provincias proficiscen- tium arbitrio esse relictam. Nam intelligendum est, neque Caesarem nec Pom- peium, nec Appium neque Ciceronem in legalis deligendis vel legum vel senatus auctoritatem voluisse negligere. Quod quidem eo minus tempus vel necessitas flagitabat, cum, si de iis, quos adsciscere legatos vellent, retulissent ad senatum, aut illos petissent ab eo, se facile impetraturos esse possent confidere. Nec enim illi viri ignorabant, non debere se, quantumcunque vel armis, vel opibus possent, committere, ut, quod non minus esset more institutoque receptum, quam legibus sancitum, id contemnerent vel potius, re non cogente, celeriter tollerent ac de- lerent. IIli enim ipsi nisi senatum eum esse intellexissent, qui cum ad con- suetudinem institutaque maiorum, tum ad firmam quandam stabilemque rei gerendae rationem omnia consilia atque facta dirigeret, profecto faciendum non putassent, ut de legando Vatinio aliisque cum eodem senatu ageretur acerrime. Verumtamen etiamsi pauci fuissent, qui, quod, labante republica, voluntate sua regerent omnia. in legando neque ullius senalusconsulli neque auctoritalis rationem haberent, tamen inde non licet suspicari, si quis a more aliquo institutoque discessisset, legem aut non servandam, aut nullam fuisse.