Aufsatz 
De reipublicae Romanae legatis provincialibus et de legationibus liberis quaestiones / A. Soldan
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

duandam speciemque veri gerunt, confundantur: haec servanda est, id quod in explorandis rebus romanis gravissimum est, variorum temporum ratio. Etenim et priore reipublicae tempore, et eo, quod continuo Sullae dictaturam subseque- batur, senalus, cum auctoritate valeret plurimum, hoc sibi reservabat, ut qui legarentur, solus decerneret Sed quia patet eorum, quibus datae erant provinciae, multum interfuisse, ut eos, qui voluntate secum consentirent, vel quorum opera uti se optime posse sperarent, legatos secum adducerent: senatus ita illis gratifi- catus est, ut, si nihil videretur respublica inde detrimenti capere, quos peterent, concederet At vero idem ordo, eliamsi non recusaret, quin, si e republica esse duceret, vel si res ferret, ad casus novos novorum consiliorum rationes accommodaret, tamen in suscepta ratione tuenda institutisque maiorum retinendis ita sibi constabat, ut aliorum conatibus, quibus vel suae ipsius vel legum aucto- ritati periculum videretur posse afferri, fortiter occurreret atque obsisteret. Ouod ita factum esse videmus, cum difficili rei publicae tempore praepotentes magistratus, ut Vatinius, quem paulo post seculi sunt Gabinius, Piso, Clodius, legare alios ad arbitrium vellent.

Quae ego hic explanavi, ea apparet hisce crationis in Vatinium verbis, quae inveniuntur in c. 15, plane confirmari:Ne hoc quidem senatui relinquebas, quod nemo unquam ademit, ut legati eius ordinis auctoritate legarentur? adeone libi sordidum consilium publicum wisum est? adeo afflictus senatus ul non ministros muneris provincialis senatus more maiorum deligere posset? Facile igitur intellectu est, quid existimandum sit de C. Sigonii sententia, quae est in eius lib. II, c. 2. de Jur. provv. pag. 275, ed. Francof. 1593. fol., ubi haec leguntur:Nam quod dixi, praesidem pro arbitrio aliquando sibi legasse. id ostendit Cicero in libro de praetura, cum(in Verr. lib. I, c. 16,§. 44.) inquit:Ferres, posteaquam Cilicia Dolabellae prorincia est conslituta, quibus allegalionibus illam sibi legalionem eæpugnarit? Ac senatus in legatis decer- nendis eliam tum ius suum obtinebat, cum singuli ex magistratibus, quales erant Caesar et Pompeius, tantam consecuti erant potentiam, ut omnes solerent ad eorum nutum se voluntatemque convertere. Neque tamen refellitur illa sententia, sed comprobatur illis locis, quibus reperitur Caesar iis, quos vellet, legationes, quas iidem vellent quantoque cum honore vellent, detulisse, ut est in orat. de Provv. consul. 17, 41:Me in kribus sibi coniunctissimis consularibus esse voluit: