— 3—
Cic. in orat. pro Ligario hab. c. 7:„Sed lamen Ligarium senalus idem legarerat“. In Vatin. c. 15:„Folo de te audire, quo tandem senatusconsulto legatus sis? Ibid. Quis legatos unquam audivit sine senatus consulto? ante te nemo: post continuo fecit idem in duobus prodigiis reipublicae Clodius“.— Nec tamen pauci fuerunt, qui falsa opinione ducti, totum secus fuisse dicerent, ut P. Manutius in commentar. ad Ciceronis epistt. ad Famil. dat. Tom. I, pag. 70, a, ubi haec leguntur:„Delectos autem(legalos) et nominatos ab iis, quibus imperium pro- vinciae mandabatur, indicant exempla“. Quorum nonnulla afferuntur, ut lib. II. epist. 18. ad Att. dat.; lib. IV, epist. 15. et c. 17 orationis de provincc. cons. habitae. Eorum tamen exemplorum non idoneum esse testimonium infra videbimus. Neque vero mullum a Manutio discrepat Bachius, qui(in Histor. iurisprud. Rom. ed. Stockmann. Lips. 1807, lib. II, c. 1,§ 37) ita docet:„Praeterea(Proconss et Propraett.) legatos sibi adsciscere poterant, quibus in bello aliisque rebus ad- ministrandis uterentur“.— Atque eadem fere est ratio Waltheri, qui(in Histor. iurisprud. rom. part. I, pag. 145.) haec tradit:„nil a senatu, nisi legatorum numerum esse decretum, Consulibus autem datam potestatem, qui sub ipsorum imperio legionibus praeessent, eos arbitratu suo deligendi“. Cuius tamen opinionis testes afferri non possunt ii loci, qui ab illo laudantur.— Neque magis videtur probanda esse Hotomanni sententia, qua is in Commentar. ad Cic. orat. de imper. Pomp. c. 19,§. 57 opinatur, ibidem legationem eius generis imelligi, quae non a senatu tantum, sed a populo etiam missa fuerit omnium maxime honorifica.— At legatos iis, qui cum imperio essent, dandi iustam potestatem habuisse senatum, non populum, illo loco I. cognoscitur, ubi Cicero indignum esse dicit:„detrectatum fuisse, ne legaretur Gabinius Cn. Pompeio eæpetenti et postalanti“, et eodem cap. addit:„se sperare de eo legando ad senatum consules relaturos. Populus autem Gabinium legasset libentissime, si ei per senatum eius legi maxime infensum licuisset. Cf. Plut. Pomp. c. 25; Vellei. II, 32; Garat. ad orat. de imper. Pompei. c. 19,§. 57 et ad Verrin. I, c. 22.
Sed de tota huius rei ratione ut dicam, quid sentiam, haec mihi videor posse pro certo statuere: legatos aut a senatu datos esse, aut huius auctoritate ab iis, qui in provincias cum imperio abirent, esse adscitos, eodem vero illo refragante deligi non potuisse. Haec autem ne videantur vel cum iis locis, qui a me allati sunt, vel cum iis, qui passim reperiuntur in scriptoribus, pugnare, neve cum iis, quae similitudinem
1*


