Aufsatz 
De reipublicae Romanae legatis provincialibus et de legationibus liberis quaestiones / A. Soldan
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

ut singulas illius partes dissolutas divulsasque arte aliqua extrinsecus quidem petita conglutinaret et ratione quadam constringeret. Quae autem ab aliis multis, qui in antiquas res investigandas incumbunt, disputata sunt, ea magno sunt argumento, totam illam causam neque ab iisdem ponderatam suis esse momentis, neque satis diligenter cognitam eius naturam parumque acute perspectam. Quo factum est, ut non solum saepe offensum ab illis titubatumque atque a recta via declinatum sit, verum etiam partim vera, partim mixta eoque similia veris allata magnique inde errores creati sint. OQui tamen errores ab aliis in alios translati ne altas radices agerent, sed ut agnoscerentur ac depellerentur facilius, nihil melius ac satius esse duxi, quam eorum, qui putarentur rerum antiquarum peritissimi, sententias cum colligere et inter sese comparare, tum etiam vera a falsis diiudi- care et, quid ipse sentirem, separatim diligenterque exponere. Singulis autem illis de rebus quanta sit opinionum dissensio, quam sint mira illorum hominum inventa quamque arcessita dicta passim dissipata ac late diffusa, ut penitus per- spiciatur, hisce quaestionibus conabor efficere.

A. he reipublicae legatis provincialibus quaeritur.

I. Legatos deligendi et nominandi potestatem quis habuerit?

Hoc quidem potest pro explorato haberi, senatui sicut provincias iis, qui in easdem cum imperio mitterentur, decernendi, ita legatos auctoritate sua eli- gendi ac nominandi potestatem esse concessam. Quod quin iure ita factum fuerit, nemo facile dubitabit, qui quaecunque provincias tuendi consilia initia essent et raliones, eas oportuisse ad senatus voluntatem atque auctoritatem referri meminerit. Et senatum illam potestatem vere habuisse, perspici eo loco potest, qui est in Ciceronis oratione pro Sestio habita c. 14, 33:Ne isti quidem, quos legatos non modo nullo senatusconsulto, sed etiam repugnante senalu lute libi legasti?