Quo tempore a me postulabatur, ut opusculum aliquod, quo invitaretur ad celebranda huius ludi litterarii solemnia, conſiciendum susciperem, eodem ego mihi proposui, aliud quod, in quo explicando versarer, maius atque amplius, quam hoc qualecunque est argumentum deligere. Sed cum paulo post assiduis occupa- tionibus temporisque angustiis id, quod animo intenderem, perſiciendi facultatem mihi ereptam esse intellexissem; desistere a suscepto consilio et ad hanc rem pertractandam accedere statui. Ouam quidem rem, in qua elaborarem, eo magis dignam iudicavi, quo plus eidem non minus senatus populusque romanus, quam viri in re publica principes tribuendum esse putabant. Nam legati, de quibus hic quaeritur, provinciales, proconsulum et propraetorum administri, ex iis, qui magni erant bello nec minores pace, plerumque delecti non dubium est, quin non modo ad exteras terras bello expugnandas et in provinciae formam redigendas, sed etiam ad easdem consilio ac prudentia gubernandas imperiique fines proferendos valuerint plurimum. Quorum cum magna exstent in rem romanam merita, mira laude exornanda, mirabile potest videri, quid sit, quod nemo inventus sit, qui operae pretium esse putaverit, quae illi munera obierint, quas res gesserint, quas omnino partes egerint, eas penitus cognoscere cognitasque scriptis illustrare. Nec tamen defuerunt satis multi homines docti, qui unam alteramque illarum rerum particulam leviter attingerent, sed solus C. Sigonius mihi quidem videtur nomi- nandus esse is, qui quam sibi partem explicandam sumserit, eamdem certe aliis veterum scriptorum interpretibus, ut solet, acutius multo subtiliusque tractaverit. Atqui idem ille, ut hic singulos eius errores omittam, non universam rem ordine quodam atque orationis perpetuitate narravit, neque ita ad veritatem revocavit,
1


