Aufsatz 
Quaestiones Protagoreae / von dem beauftr. Lehrer Dr. Weber
Entstehung
Einzelbild herunterladen

23

Platonicam exuere nesciat, in summos errores incurrat. Ouo in altero periculo quaestionum Protagorearum scriptor, etsi Geelium Herbstiumque multum superavit neque ea, quae alias de Protagorae philosophia bene meritus est, deminuere volo, naufragium fecisse mihi quidem videtur. OQuantum autem omnino verba, quibus praecepta philosophica exprimuntur, atque consecutio, qua singula placita se invicem excipiunt, ad haec recte cognoscenda atque dijudicanda valeant, per se jam apparet. Ouam rem quo magis sibi persuasit, si quis Pro- tagorae placita ita exponere vult, ut omnia recto ordine inter se conjuncta videas, eo majores ei occurrunt difficultates. Nam liber, in quo Protagoras de rerum natura disputavit quemque potissimum Plato Theaetetum conscribens respexit, sicut cetera omnia sophistae scripta, perditus nec quidquam nisi unum ejus fragmentum nobis servatum est(cf. Diog. Laért. IX. 51. Theaet. pg. 162. C. et Sext. Empir. advers. Mathemat. VII.§. 60.). Quod detrimentum solus Platonis Theaetetus quadam ratione reparare potest. Habemus quidem praeter Platonem Aristotelis atque Sexti Empirici de Protagorae philosophia testimonia, ut alios posterioris aetatis scriptores transeam, qui hos potissimum secuti sunt auctores; sed Aristoteles quum in metaphysicis sacpius Protagoram impugnet, tamen summa tantum disci- plinae fastigia perstringit, Sextus autem etsi in duobus locis Pyrrh. Hypot. I. 32. et advers. Mathem. VII.§. 60. de placitis Protagorae pluribus verbis disputat, neque tam copiose neque tam accurate in tractando hoc argumento versatur, ut si quam dubitationem Plato tibi moverit, eum semper consulere possis. Quare vereor, ne verba, quibus Frei secundum quaest. Protag. librum exorditur:ex Platonis potissimum, Aristotelis, Sexti Empirici libris Protagorae placita sat certe definiri possunt confidentius dicta sint. Primaria sane ejus placita a trium illorum auctorum consensu sat certe repetere licet; si quis vero in singula Protagorae praecepta ea qua par est diligentia inquirat, is profecto dolebit, quod non omnia apud scriptores illos satis certe accurateque exposita invenit.

Jam vero, ut rem ipsam aggrediamur atque recte haec dicta esse demonstremus, initium disputationis nostrae ducamus ex loco illo Theacteti supra laudato(pg. 156. A.), cujus prima verba haec sunt: àορꝓ 5, s s nal d võv 0)) AEYOHSv rävra»*⁊at, Jès abräw&s 5 ray nivgis hv na dAXo ragd 10070 000v. Principium igitur atque fundamentum, quo Protagorae doctrina nitatur tota, Plato ita definire videtur, ut universum motionem neque quidquam praeter motionem esse dicat. Oua in re quin Plato verum Protagorae sensum exhibuerit, Frei minime dubius est ideoque primam undecim illarum theseon, quibus placita Protagorae comprehendit, ex verbisrο ν ir gis as dXXO raOd 10570 005* fecit. Ad primam hanc thesin monet Frei I. J. pg. 79:Quibus verbis plane apparet, non materiam qualemcunque sese moventem a Protagora statui ex qua omnia oriantur, sed meram motionem. Oua in re cum Heraclito totus congruit, cujus ignis non est, ut Thaletis aqua, Anaximenis aér, corporeum aliquod omnium rerum principium,