Aufsatz 
Quaestiones Protagoreae / von dem beauftr. Lehrer Dr. Weber
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Protagorae placita.

Cf. Geel l. l. pg. 86 109. Herbst l. l. pg. 111129. Ouaeslion. Protag. pg. 78 114.

PPrimarius fons, ex quo Protagorae placita hauriamus, Platonis Theaetetus est, in cujus dialogi prima parte scriptor id potissimum agit, ut Protagorae doctrinam exponat atque refellat*). Neque vero sine summa cautione hoc uti possumus fonte. Primum enim cavendum est, neulterius progressi Protagorca dicamus, quae Socrates, ut sophistam per- stringat, ex suo arbitratu atque ratione interdum haud ita sincere ex placitis vere Protagoreis consectaria facit. Sunt haec verba Joannis Frei I. I. pg. 78, qui alterum hoc periculnm in adhibendis Platonis testimoniis bene intellexit feliciterque evitavit. Alterum vero nec minus grave periculum inde oritur, quod Plato sua sentiendi dicendique forma, quam a vere Protagorea plane abhorruisse facile quis credat, quum in ceteris Theaeteti locis tum in eo potissimum usus est**), ubi continua disputatione Protagorae praecepta persequitur(cf. Theaet. pg. 156. A. sq.). Unde fit, ut qui Protagorae placitis formam atque quasi vestem

*) De Platonis Theaeteto cf. Brandis Handbuch der Geschichte der griech. röm. Philosophie II. pg. 192 206. et script. ibi laudat.

aE) Jacobus Geel quamquam pleraque male exposuit, hoc tamen monendum esse intellexit. Sed Platoni et parum et nimium trihuit. Alterum enim cernitur in his verbis I. I. pg. 88:Verosimile quidem est, Platonem Protagorae cogitata suis verbis enuntiavisse suosque orationis flores illis ad- spersisse; alterum vero in iis, quae deinde sequuntur:at causa nulla erat, quare manum cum

dnden dunseraret, sententiasque et argumenta sibi fingeret, quae deinde multo cum labore essent refutanda.