21
narrant, primum hoc et unicum illis temporibus fuit exemplum scriptorum ob periculosum argumentum igni deletorum. Percrebuit tamen hic mos sub imperatorum Romanorum dominatu. cf. Tacit. Annal. IV. 35„libros(Cremuti Cordi) per aediles cremandos censuere patres, sed manserunt occultati et editi. OQuo magis socordiam eorum invidere libet, qui praesenti potentia credunt extinguni posse etiam sequentis aevi memoriam. Nam contra, punitis ingeniis, gliscit auctoritas: neque aliud externi reges aut qui eadem saevitia usi sunt, nisi dedecus sibi atque illis gloriam peperere“. cf. etiam Ann. XIV. 58. et Agricol. II. De christianis, qui jam mature Ciceronis opera exuri vellent, exstat testimonium apud Arnob. adv. Gent. L. III. pg. 103— 104. Sed addit ille auctor:„Erroris convincite Ciceronem.. nam intercipere scripta et publicatam velle submergere lectionem, non est deum defendere, sed veritatis testificationem timere“. Severissimum porro est imperatorum Theodosi et Valentiniani de haereticis eorumque libris rescriptum, quod legitur Just. Cod. I, I. 3. cf. Wiskemannum IJ. l. pg. 36 et 37. annot.


