Aufsatz 
Quaestiones Protagoreae / von dem beauftr. Lehrer Dr. Weber
Entstehung
Einzelbild herunterladen

20

OQuod commode factum est tyrannis, ut causae speciem haberent sophistae diwitias occupandi. Pythodoro igitur referente Protagoras impietatis reus factus est. Neque enim tale facinus ab eorum ratione abhorruisse, ex Thucydide apparet, qui lib. VIII. Lah. 70. alios interemtos fuisse ait, ol E0νοαν έmπνιπ§οεαιοι εναν dreεεaεεο*νa, alios in vincula datos, pairia ex- pulsos alios. Protagoras quum de salute sua se periclitari sendiret⸗ mortem fuga evitare decrevit, et Siciliam petens parvae cymbae se commisit, ipsa vero in fuga undis obrutus est. Ouadringenti postquam solum vertisse reum compererunt, absentem condemnarunt, quoque magis justi judicii simulatione populum fallerent, libros Protagorae conquisitos publice cremari jusserunt«. OQuam narrationem cetera quidem ratione fontibus iterum iterumque examinatis non possum non probare. Duae tamen res me maxime offendunt. Primum enim nihil omnino est, quod quadringentos Protagorae divitiarum cupidos fuisse statuamus. De avaritia eorum nusquam legimus, atque hanc profecto sophistae damnationis causam multo libentius crederem, si quadringenti factio plebeja fuissent. At optimates sunt, homines nobiles divitesque. Accedit quod ex Thucydidis loco laudato satis apparet, quinam illi fuerint, 07 06 20bv rTdiot Sal oͤrsSaigsSijrat. Thucydides enim ita dicit: za! dr dgas /5 rwwas aͤrénrsivav ob oXlXoDS, 0? EJ6ODV rT¹81O⁴ εlναι ƷsSaisijvat, nal d⁴αναωνοσς Eogcav, 7oDS de aa ereorhccr. Ex ultimis his verbis dubium non est, quin illi homines essent, qui a parte contraria stabant. Alios enim quadringenti ad suas partes traxerunt, alios vero, quos allicere non poterant, vi sustulerunt. Sed cur quadringenti Protagoram impietatis reum condemnaverint, plane diversa eaque satis bona causa cogitari potest. Ad quadringentorum enim factionem ii pertinebant, qui mores institutaque majorum acerrime tenerent quique, ut prisca Atticae civitatis conditio restitueretur, omnibus viribus niterentur. OQuod quominus fieret, maxime impedire iis videbantur illi novae sapientiae magistri, quippe qui juvenes a patriorum deorum cultu averterent atque eos antiquam morum simplicitatem contemnere docerent. Constat inter omnes, quomodo Aristophanes de illis senserit cf. RoetscherAristophanes u. s. Zt. pg. 333 et Droysen. praef. ad interpret. germ. Arist. av. pg. 242. Atque jam in lite illa, quae contra Hermocopidas acta est, unus eorum, qui postea cum Phrynicho, Antiphonte, Aristarcho acerrimas inter quadringentos defendebat partes, Pisander ille judicis munere functus erat(cf. Droysen.des Aristophanes Vögel und die Hermokopiden in Mus. Rhen. 1835. III. pg. 185.). Nil mirum igitur videtur, quod Protagoras sub talium virorum dominatione accusatus damnatusque est. Neque, ut ad alteram rem transeam, quadringentis simulatione quadam opus erat, qua populum fallerent. Athenienses enim, apud quos vel Aeschylus, poëta omnium maxime pius, impietatis reus summum supplicium vix effugit(cf. Ael. Var. hist. V. 19.), atque Phidias ille ejusdem rei accusatus, in vincula conjectus diem obiit cf. Plut. Per. XXXI, Protagorae causam inique tulisse equidem mihi persuadere non possum. Ouod Protagorae libros combustos esse