17—
pg. XI et XII.). Neque vero accuratius de Hipponici morte disputavit, quam Athenaeus I. I., qui etiam de Platonis loco I. recte sensit. Sed Frei I. I. Schleiermachero quoque errorem tribuit, quem ille non commisit. Schleiermacherus enim non haec Athenaei verba:„20 r95 vod Tas Eviauvgiag vTrXsol⅓jvat grovõôds“ interpretatus est:„zu keiner andren Zeit, als während des Stillstandes«, sed ea, quae paulo post seduuntur:„uy T⁷N useiHias abri Hνο˙ουσm ε. Atque ut vir doctus vel priora illa verba intellexerit, tamen non erravit: nam addidit:„seit Anfang des Krieges“ i. e. inde ab anno 431— 424 a Chr. Neque tamen Athenaeum de ficto dialogi Protagorae tempore rectam exponere sententiam Frei I. I. cetera ratione bene demonstrat. De morte autem Hipponici melius fecisset, si Herbstü sententiam I. L. Dg. 93. suam fecisset, ex qua Plato hoc commentus est, qua in re ut in speculo cerneretur Calliae mos, qui in philosophis excipiendis immensas profudisset divitias. Nam anachro- nismum, quem dicunt, commisisse Platonem ex eo apparet, quod plurima indicia signiſicant tempus, quod non ita multum initium belli Peloponnesiaci praecedit.(De Pherecratis Agrestium mentione cf. quae Frei pg. 72. disserit). Nolo ea repetere, quae Schleiermacherus aliique exposuerunt(cf. C. Fr. Herm. Geschicht. u. Syst. der plat. Philos. I. pg. 619. Not. 324. ubi viri docti recensentur, qui de hac re disputarunt), Frei enim nova non altulit, sed ea kantum, quae alii invenerunt, haud inepte quidem in suum usum vertit, unum tamen indicium ceteris addendum est, quod adhuc neglexerunt. Phidias enim ille cum Hippocrate medico atque Polycleto, qui hoc tempore floruerunt, ut vivus etiamtum in dialogo nostro comme- moratur. Mortuum vero jam esse Phidiam Ol. 87, 1. constat. cf. Prot. Pg. 311. B. Eiré ον, 5O„v Lyco, d'Irröwgarss, rapa IIoraOav vSv rN,i9sis léval, Aεον τε ν Exsivge ⁴εςσισοσ νmεαςο εaurob, cs ragd riva àiSéevoοs kal 7is Te**„σο.mννν ἀοσςε⁹ dv si rsvösts ragd 75v Gauνrον μάἀ νυμ᷑μον εαιεν Irroxdτν 75v KGov, 75„ 7v AouXl»raνν dv 7 X Dr dabrο 113 nsivge, e! ris G⁵ osro—— EE de ragd IIo«öxXslrov r5v Agyrov,* Psldiav 752 A9¹fvaiovy Lrενοειε ιμ⁶.νμενυο i9ον Jr ro e Eusir ονε sq.
Jam vero quaeritur, num fictum dialogi tempus congruat cum eo, quo Protagoras re vera Athenas iterum venit. OQua de re etsi Frei minime dubitavit, tamen aliquis dubius esse potest, quum Plato in dialogis non tam id agat, ut quae gesta sint, ad historiae fidem ex- ponat, quam ut eorum, quos in scenam inducit, mores atque ingenia nobis depingat. Protagoram vero, quum morbus ille pestiferus grassaretur, Athenis fuisse ex Plutarch. Consol. ad Apoll. XXXIII. satis certe apparet; nam Periclis in summa calamitate constantiam ita describit, ut ipsum arbitrum interfuisse videas. Sin vero Protagoras tum Athenis versatus est, eum jam ante initium belli Peloponnesiaci advenisse verisimillimum est. Certum tamen annum statuere non licet; quem Frei ponit annum 435 a Chr., satis levi assecutus est indicio cf. quaest. Protag. pg. 69.
3


