18
Sed inde ab eo tempore, quo Athenas rediit, usque ad mortem Protagoram ibi mansisse atque Periclis, quamdiu vixit, aliorumque nobilissimorum virorum, ut Euripidis, consuetudine usum esse Frei mihi quidem persuasit cf. quaest. Prot. 74— 75. Periculum, in quod Anaxagoras per inimicos periclis devenit, Protagoras feliciter elapsus esse videtur, quam- 1 a Chr.) studium philosophos propter spretos deos in jus vocandi ad- modum valuit(cf. Plut. vit. Pericl. XII. et vit. Nic. XXIII. et h'iskemanni comment.„de A-seias ybaGh sive de impietatis actione“ Gymnas. Hersfeld. Progr. 1846. pg. 7—17, ubi vel male disputata sunt; quae de vita nostri Wiskemannus
quam jam tum(43
multa tamen vel non satis accurate profert, ex Herbstii potissimum libello exscripsit suisque etiam erroribus auxit. cf. p. 31— 38). Puto tamen, Protagoram summam de rebus divinis in disciplina sua adhibuisse cautionem, id quod vel ea ipsa demonstrant verba, propter quae impietatis postea accusatus est cf. Diog. Laert. IX. 51. Frei quidem de his verbis longe aliter sentit. In pag. 113. enim, ubi de moribus Protagorae judicium facit, magnum fortemque animum nostri admiratur, qui septuagenarius, quamquam se plurimorum invidias atque odia sibi contracturum probe sciebat, periculosae plenum opus aleae tractare i. e. de diis librum componere non reformidabat. At scriptor quaestionum hac in re nimis nostro favet. Nam si quis philosophus, qui talia habet praecepta, qualia nostrum docuisse constat, ita dicit:„An sint dei an non sint, ego nescio: multa enim sunt, quibus quominus sciamus prohibeamur, atque multo brevior vita humana, quam ut sufficiat ad rem tam obscuram cognoscendam“, profecto haec verba signiſicare non possunt eum, qui diis, quales vulgo illa actate credebantur, sublatis numen quoddam ipse sihi quaerat, quo res humanae regantur; immo eum aperte cognoscere licet, qui in hominum inimicitias incurrere non velit, negatis plane quae illi colunt numinibus.
De scholis celeberrimis, quas Protagoras Athenis habuit, pleraque jam accurate expo- sita invenias in quaest. Prot. lib. IV. de Protagorae scholis, discipulis, scriptis pg. 163— 192. Nonnulla tamen addenda in promptu habeo. De lite enim illa, quae Protagorae cum Euathlo discipulo fuisse dicitur, apud Frei locus deest, qui invenitur in Marcellini scholiis ad Hermog. Rhet. cf. Walz rhet. graec. IV. pg. 179— 180(Gᷣ6Llia u0aνο aaᷣ Sordrdou a Maguskkirov sis drTéäHss τ EOHo vοου) MagusXXivon post aliquot verba 75 v ArOOv Ev Ka* οia. 5v al KOOAEXiTjV Ol ETGαοι aovννοbov EUasXLos GOOv98rO IIOνπααOG³σd ð†ᷣ⁸⁸ G1* ddodεεν μεασαανοινν, si Thhy rd.οντνν inh Xbysiv vii- qetev Hadνν d— bXGHSvO Xéysiv Jr To L—*ονι τ˙νιυμ μμαςιν oàrairεat: 6 d ävrikéysi slrs Jàg vi*σεisv, b5 dindοs dovat zard Thy dovragtv, sirs Xν εsiy, S ELfjrc ia ν d AS05 äraατεμσαα Ex quo loco etiam discimus, quomodo sophisticae conclusionis genus, quod in hac causa adhibitum est, postea a dialecticis vocatum sit. cf. Sopatr. ad Hermog. pg. 49, qui alia quoque ejusmodi exempla affert. Pertinet autem haec conclusio ad λνμ☚☛μννν σmα, quod in prolegomenis ad Hermog.(cf. Spengel εα.


