Aufsatz 
Quaestiones Protagoreae / von dem beauftr. Lehrer Dr. Weber
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16

Peloponnesiaci floreret, id quod ex Platonis Protagora apparet,

uum sub initium belli ra. wa monstrare potuit, quamquam Protagora multo junior fuit.

jam tum in Sicilia artes suas de luam (Geelis 1. L. pg. 76. rem minus recte exposuit; de ficto dialogi Protagorae tempore vid. quae .I. pg. 76.

infra disputantur). Ouum autem Protagoras Aibenos inerum frequentarets summum gloriae laudisque fastigium assecutus est. Talem enim virum exbibel nobis Fialonis dialogus cogno- minis, qui tertio die post protagorae adventum habitus esse iingitur. Frolagoram enim Athenis adesse statim in omnium ore est statimque juvenes, ut Hippocrates, maximo discendi studio incensi ad disciplinam ejus festinant. Venit autem Protagoras non ex portu aliquo Atheniensium, sed Ovονε cf. Plat. Protag. 310. C., unde eum non recta via a Sicilia vel Graecia magna, sed priusquam Athenas reviseret, per alia Graeciae oppida profectum esse colligas, id quod alius dialogi locus conſirmat. 315 A. Socrates enim cum Hippocrate Calliae(cf. de eo quaest. Prot. pg. 172), apud quem sophista devertit, domum ingressus Protagoram magna auditorum corona cinclum conspicit. Inter quos etiam peregrini sunt, quos Protagoras sicut alter Orpheus ex singulis, quas frequentavit, urbibus secum duxit. Duo autem erant pagi Attici nomine Oνωπ+q insigniti, alter ad Marathonem situs et ad Aceantidem tribum pertinens, alter ad Eleutheras Bocotiam versus situs et Hippothoontidi tribui ascriptus cf. Strabo VIII 375 et 383. Hunc Plato intellexisse videtur, ut Protagoram Thebis Athenas venisse significaret. Thebis enim alios quoque sophistas in maximo habitos esse honore audimus cf. Philostr. vit. soph. pg. 483 et 496. ed. Olear. Quando autem hic alter Protagorae adventus factus sit, de hac re conferas quaest. Protag. pg. 68 74. Omnia tamen, quae Frei I. I. disputat, probare non possum. Athenaei enim locum V. pg. 218. B. C. recte quidem interpretatus est, sed Athenaci rationes impugnans Platonis verba, quae in Protagor. pg. 311. A. sic leguntur: Hv ds(IIO01105) v iH¹,αρeσαι, αἀ ßMάοο r dds rafiisic 5MOijo Irrdvi⁴ο, vOV d gdr hods n araddvrcr KRaXXias Kal T00To inksrcasς Sévois arälugiv wsroiyusv, ad Hipponici mortem non alludere male statuit. Quam ad sententiam Schleiermacheri conjectura permotus esse videtur(cf. Plato's Werke I. pg. 220). Aperte tamen in loco laudato rei familiaris administratio, qualis Hipponico patre vivo erat, administrationi opponitur, qualem Callias filius instituit. Atque si Frei interrogat:OQuasi in sua quidem Callias versatur in Hipponici domo, sed quidni hoc fecerit patre etiam vivo? respondere possum is ipsis verbis, quae apud eum J. I. sequuntur. Ob nimis liberam Calliae cum sophistis vivendi rationem jam orta erat filio cum patre nimis parco simultas. Licetne igitur credere, patrem filio tantam domus suae facultatem concessisse, ut hic vel cellam penariam sophistis cubiculariam facere posset? Cecidit vero Hipponicus teste Andocide(Andoc. in Alcib. 13. pg. 20) in pugna ad Delium commissa Ol. 89, 1. Andocidis tamen auctoritatem Herbstius vel Kruegerus potius Thucydidis aliorumque testimoniis evertit(cf. Zeοιινσο σναποιον recog. Georg. Aug. Herbst. praef. pg. VI. et prolegom.