Aufsatz 
Quaestiones Protagoreae / von dem beauftr. Lehrer Dr. Weber
Entstehung
Einzelbild herunterladen

15

denique exponam, quae clarissimam lucem Heraclidis narrationi affundunt, tota Thuriorum civitas novis illis artibus, quas sophistae invenerunt, condita atque instituta est, et dici non potest, quantus ibi sophistarum hominumque litteratorum confluxus factus sit. Sophistae enim coloniae deducendae praefuerunt, Lampo ille et Dionysius Aeneus(de Lampone so- phista cf. schol. ad Aristoph. nub. 331. et C. Fr. Hermanni Gesch. und Syst. der platon. Philos. I. pg. 314.; de Dionysio cf. Plat. vit. Nic. 5. et Osanni Beiträge zur griech. und röm. Litt. gesch. I. pg. 80 sq.), sophista urbem exstruxit, Hippodamus,qui primus oppidorum aediſicationem, quae ad illud usque tempus solam naturam aut necessitudinem ducem secuta nihil praeter locorum opportunitatem situsque commoda respexerat, ad certam mensuram revocavit singulasque regiones et plateas ad geometriae leges descripsit(Sunt fere verba C. Fr. Hermanni in disputat. de Hippodamo Milesio ad Arislot. Polit. II. 5. Marburgi MDCCCXLI. pg. 45. Hippodamum et ipsum fuisse sophistam atque de optima reipublicae forma librum scripsisse Hermannus J. I. accuratius exposuit). Thurios recens conditos profectus est Empe- docles Diog. Laért. VIII. 52. atque Tisias, qui ibi Lysiam in arte erudivisse traditur cf. Spengel rε⁵ναυαν ουνανσαωσ. siv. art. script. pg. 57, itidem Herodotus coloniae particeps fuit, quam ob rem ab aliis Halicarnassensis, ab aliis Thurius dicitur(cf. Baehr ad Herod. IV. pg. 380 sq. Dahlmanni Forschungen auf dem Gebiete der Geschichte II. P. 1. pg. 5); deni- que ex Chiis Thurini facli sunt Euthydemus atque Dionysodorus, hoplomachi illi iidemque postea virtutis magistri cf. Plat. Euthydem. pg. 271 C.(Fortasse duumviri hi Thurüis Pro- tagorae consuetudine usi sunt, nam ad nostri disciplinam illos prope accessisse ex Plat. Euthyd. pg. 286. apparet. Quod in Cratyl. 386. D. Euthydemi praeceptum commemoratur, verbis quidem diversum est a Protagorae philosophia, sed ad eundem perducit finem). Discrepantiam autem, quae inter Heraclidem ceterosque scriptores est, bene jam solvit Theod. Muellerus(de Thuriorum republica pg. 44), qui Charondae leges a Thurinis receptas esse statuit ita quidem, ut a Protagora emendarentur et Thurinorum rebus, temporibus, indoli adaptarentur cf. Frei I. l. pg. 66, qui hac in re Theod. Muellerum secutus est.

Jam vero, si Heraclidem locupletem testem habendum esse demonstravimus, Protagoram ante Thurios conditos Athenis aliquamdiu versatum et cum prima colonia i. e. anno 445. ck. Muell. I. I. pg. 5. in Italiam profectum esse verisimillimum est. Nam a Pericle, cujus auspiciis colonia deducta cujusque familiaritate Protagoras usus est(cf. Plut. Pericl. XXXVI et consolat. ad Apollin XXXIII.) legislatoris munus nostro mandatum esse Muellerus pg. 57. recte monet. Atque jam tum Protagoram maxima floruisse fama testis est Apollodorus apud. Diog. Laört. IX. 56. Quamdiu autem noster Thuriis vixerit, quum ne conjectura quidem satis probabili invenire liceat, in medio relinquo. Videtur tamen Protagoras priusquam Athenas rediret, non semper Thuriis mausisse, sed multa itinera fecisse. In Sicilia quidem cum Hippia eum offendimus cf. Plat. Hipp. maj. pg. 282. D. De Hippiae aetate aliquid certi statui non potest.