Aufsatz 
Quaestiones Protagoreae / von dem beauftr. Lehrer Dr. Weber
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

ad quadringentorum tempus ducamur, non possumus, quin Diogenis verbis(?) iterum Nam quod hoc loco incautius alios usos esse demonstravi, ullum esse omnino

meminerimus. b 4. OQui quum tres admittat interpretandi rationes,

ejus usum eo minime negatum est. 7(u TETOauοicν explices qui tune erat in quadringenlis aut qui eorum numero

prout s*s Ius aut denique qui tis asecribebatur posteu: nostrum est eam eligere,

ante fuerat ascrip quae cum tota Protagorae historia optime congruat. Optime vero congruere illam, quam

primam nominavit quaeque simplicissima est, de hac re cum quaest. Prol. soriptore plane consentio. Frei hanc argumentationem non talem quidem, qua firmior exhiberi nequeat, sed omnium verisimillimam esse recte judicat. Neque ad aliam sententiam adductus sum, quum nuper legerem, quae Schoellius(Beiträge zur Kenntniss der tragischen Poésie der Griechen Berlin 1839. Frei Schoelli librum non cognovit) de morte Protagorae copiose disputavit cf. potissimum pg. 104 112. Probare enim vult vir doctus, Euripidem in tetralogia, quam A6Eavd98, Haxaο;, Towãdes, Tiovos daruoibs constituerunt quamque brevi ante Aristophanis aves in scenam productam esse scimus, id egisse, ut statum rerum et externum et domesticum civium suorum depingeret, praecipue vero ut Atheniensium in sophistas eorumque sectatores crudelitates gravissime notaret. OQuod propositum ut exse- queretur, fieri non potuisse, quin litem illam famosam potissimum significaret, quae brevi ante de mutilatis Mercurii statuis judicata esset. Oua lite factum esse, quum Alhenienses in omnes omnino novae sapientiac magistros saevirent, ut Protagoras quoque accusaretur atque condemnaretur. Nam Euripidem sub Palamedis persona Protagorae causam egisse Schoellius multis argumentis sibi persuasit. Quorum argumentorum duplex est genus; alterum enim in fabula illa illustrem quendam sophistam defendi, alterum vero nullum alium eum esse nisi Protagoram, quippe qui anno 415 mortuus sit, nobis demonstrare debet. Jam vero ut leviora transeam, prius illud argumentorum genus totum fere nititur fragmento fabulae, octavo apud Matthiae(Euripid. tragoed. et fragm. Rec. Aug. Matthiae IX. pg. 249.) quod ita legitur: kndvsr' Endvsrs zdv r dοο, Aavaoi, rdv 0bdSv AXYvoudav Aydva Mobgav.

OQuos versus ab Atheniensibus ad Socratis mortem relatos effecisse, ut omnes, qui fabulae agendae aderant, lacrimarent, a Diog. Laért. II. 44. et auctore argum. Isocrat. Busirid. com- perimus. Sed quum fabula XV. annis ante Socratis obitum acta sit et ipse Euripides ante Socratem mortem occubuerit, versus illi ad hunc spectare non possunt. Quare Schoellius Socratis nomen in locum alius illustris philosophi in hac narratione substitutum esse conjicit. Quae conjectura Schoellio quidem facillima videtur, sed vereor, ne audacissima sit. Nam ut nullum alium illustrem philosophum tum exstitisse mittam, qui ab Atheniensibus interfectus est, nisi Socratem, Schoellius plane novam narrationem sibi finxit. Tradunt enim scriptores modo laudati totum theatrum de Socratis morte commonefactum lacrimasse 3 quid vero