11
quae Mullachius in sequente disputatione audacius conjecit, quod ideo factum est, quia vir doctus posteriorihus antiquitatis temporibus diversas de Democriti aetate sententias exstitisse videre non vult. OQuam quidem sententiarum varietatem fabulac illae, quae et de Protagora et de Democrito ferebantur, maxime adjuverunt.
Sed redeo ad quaestiones Protagoreas. Ouae Pg. 44— 60. leguntur, minoris momenti sunt. Praeter alios Herbstium potissimum refellit scriptor. OQui quum omnes recensere voluisse videatur, qui de Protagorae aetate disputaverunt, etiam Krischium I. I. et Vaterum (rerum Andocid. Part. II. in Jahn's neuen Jahrb. 1843. 2. Suppl. Bd. 2. Hefl. pg. 209. Not. 77.) negligere non debebat, quamquam eorum sententiae non melioribus duam ceterorum nituntur argumentis. Optimam vero viam quaest. Protag. scriptori jam praeiverat Eduardus Geistius I. I. p. 8— 9, qui has rationes ducit:„Certum est, Protagoram aliquot annos ante Socratem diem obiisse, nam Plato in Men. pg. 91. E. Theaet. 164. E. et 168. E. Euthydem. p. 286. C. et sacpius Socratem de eo ut pridem mortuo loquentem facit, item eum aliquantum temporis ante Euripidem mortuum esse, quum Diog. Laért. IX. 55. Philochorum referre dicat, Euri- pidem in Ixione Protagorae mortis genus innuere. Euripides autem mortuus est initio Ol. XCIII. Ex eo igitur, quod Euripidis in fabula, quam certe non ultimis vitae diebus composuit, Protagorae morti allusit, suspicere possumus, Protagoram, ut minimum ponamus temporis intervallum, tertio vel quarto ante Euripidem anno, ergo initio Ol. XCII. vita de- cessisse.(Quando haec fabula acta sit, nescimus. Ceterum Philochorum in talibus temporum ralionem bene respexisse ex alio Diog. Laért. loco(II. 44) videre licet, ubi versus illos ab Euripidis Palamede repetitos ad Socratem referri posse negat, quum Euripides ante Socratem mortuus sit— id quod propter Frei moneo, qui Philochori auctoritatem non salis bene defendit pg. 63.). Hoc egregie confirmatur verbis Diog. Laért. IX. 54. ar*σνέοσνσςς— 218 rν εᷣꝓ ταπηοοσαισαν. OQuamquam ex iis certo colligi non potest, Protagoram quadringentis imperantibus accusalum et condemnatum fuisse, hoc tamen eo verisimillimum fit, quod„os eversam quadringentorum dominationem, quum eorum alii capitis damnati, alii Attica expulsi, alii ã τιμμα facti essent, nullus eorum causas agere potuisse videtur. Sin autem ponimus, Protagoram ante imperium quadringentorum obiisse, novis implicamur difficultatibus, quum ejus annus natalis nimis longe recedal“.— Ouorum argumentorum prius recte quidem Frei respuit, quum ii, qui cum Theramene atque Aristocrate steterant, etiam post perditum quadringentorum imperium in magno haberentur honore(cf. C. Fr. Hermanni Lehrb. der Staatsalt.§. 167. et Wattenbach de quadringentorum Athenis factione Berol. 1842. pg. 65. quaest. Prot. pg. 53— 54. et pg. 59.), sed quod attinet ad rem ipsam, nihil aliud, nisi quod Geistius jam exposuit, invenire potuit. OQuod verum esse nemo non videre potest, qui ea, quae Frei pg. 60— 64. disputat, legendo persequi vult. In cujus disputationis ſine Frei hoc dicit:„Hac via progressi(plane eadem via est, quam Geistius primus inüt) quum quasi ultro
2*


