Aufsatz 
Quaestiones Protagoreae / von dem beauftr. Lehrer Dr. Weber
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13

Schoellius narrat?Atheniensium animi commoli sunt, quum Protagorae condemnati remi- niscerentur(liceat jam hoc nomen pro Socratis ponere). Interpolatorem, a quo versus illos postea additos esse Boeckhius de princip. tragic. pg. 185. statuit, cogitare ne cogimur quidem, sed fieri potuit, ut verba ab Euripide ipso de Palamede dicta ab Atheniensibus ad Socratem referrentur, quum fabula post mortem ejus repeteretur. Ut vero alium philosophum cum Socrate confusum esse Schoellio concedamus, ad Protagoram versus illos pertinere vir doctus pessimis argumentis probare conatus est. Herbstii enim libellum exscripsit, quamquam eum non laudat, unde factum est, ut ejus errores suos faceret. Ita Schoellius, ut ex pluribus erroribus duos tantum commemorem, ex Philostrati loco viοσσα ε νsς»rsigoοu à εε nan s ASr†vaiccv 79 εαι HeXarrGμευννονο τ‿αeoais Haldodats kvsoraεvas karédn écv dy anarich iao(vit. soph. pg. 14. ed. Kays.) Protagoram ante fractas Atheniensium vires maritimas i. e. ante annum 413 defunctum esse colligit, qua de re con- feras, quae C. Fr. Hermannus in Herbstium disputavit(Zeitschrift für die Alterthumswiss. I. pg. 363. 1834.), nec minus de bajulo fabulam credit. Speciosis sane verbis Schoellius res tractare scit atque plane novam in Protagorae aetate deſinienda viam inire videtur; si quis vero verba accuratius examinat, nihil nisi vanas conjecturas sententiasque jamdudum refutatas invenit.

OQuae adhuc disputatione nostra assecuti sumus, haec sunt: Protagoras Abderis anno 480 natus est. Nam siquidem anno 411 mortuus est, eum anno 480 natum esse consequitur, quia ex Platonis atque Apollodori testimonis cf. quaest. Prot. pg. 56 et 57. paene septua- genarius obiüüt. De patre Maeandrio sive Maeandro nil nisi nomen novimus nec de iis, quae noster puer atque adolescens egit, certi quidquam compertum habemus. Protagoram autem jam apud cives suos dicendi facultate insignem fuisse ex eo colligere possumus, quod Abderitae nostrum cognomine A6yv appellabant cf. quaest. Prot. cap. V. de Protag. itineribus et morte pg. 64 77. Non ita multum tamen vitae tempus Abderis degisse videtur, sed patria satis mature relicta Graecorum urbes obire coepit atque primus se sapientiae virtutis- que magistrum professus mercedem a discipulis exegit(cf. quaest. Prot. pg. 163, ubi dubitatio, quam Wendt. ad Tennem. hist. phil. I. pg. 495. movit, bene tollitur). Consentaneum est, Protagoram ad eas potissimum urbes profectum esse, ubi litterarum studium maxime florebat. Sed in nulla alia Graciae urbe scientiae tantum colebantur, quantum Athenis, quae tum Pericle rempublicam gubernante quasi prytaneum sapientiae cf. Plat. Prot. 337. D. erat. Quando autem noster primum Athenas venerit, non certo definire numero sed conjicere tantum licet(Frei I. I. p. 65. Protagoram sub annum 451 Athenas venisse statuit; causas