Aufsatz 
Quaestiones Protagoreae / von dem beauftr. Lehrer Dr. Weber
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

GQε Hsᷣ μmνν⅔ d ρν, 571 Bagikleds Z9=6 25 d1 Enas:is uëys 2hiigs G1v ai9εεε*ανι τ‿αρεέννεν ναες dv A60νον. gi al d9D- reriOhr9. uxrlo 7 Osiuso ragadasuâeiu, z pf dronevein ZsS9Séa Lriovr a narapisivavr as Kalga AUT9 Av 9ανννυνν Ʒεαιστιννναα. Xerxes igitur Herodoto teste Abderis bis versatus est. Sed apud quem rex deverterit, auctor noster non refert, quamquam Abderitas ipsos de Xerxe narrantes audivit cf. VIII. 120. Atque hac quidem in re argumentum ex silentio aliquid valere censeo; amat enim Herodotus narratiunculas historiae inserere. Herodoti tamen verbis usi scriptores serioris aetatis varias sibi finxerunt fabulas. Prout enim de aetate atque genere Protagorae vel Democriti sentiebant, ali ad hujus, alii ad illius patrem regii hospitis honorem deferre conati sunt, quum insignem sicut omnino illustrium philosophorum ita etiam celeberrimorum illorum Abderitarum sapientiam a Magorum disciplina repetendam esse putarent.

Ex üs, quae adhuc disputavimus, eliam quod vulgo putant, Protagoram Democriti discipulum fuisse, quam infirmo nitatur fundamento, satis jam apparet. Plurimi enim scriptorum loci, quibus falsam hanc opinionem firmare volunt, ad fabulas istas pertinent, reliquos vero nihili faciendos esse Frei recte exponit cf. quaest. Protag. pg. 10, nihilque addendum habeo, nisi quod fabulam quoque redolent, quae Suidas s. v. Qiayas memoriae prodidit, Diagoram primo servum a Democrito, quippe qui ejus ingeni divitias perspexisset, magno pretio emtum eruditumque esse. Sin vero cui de Protagora, ficto Democriti discipulo, ulla qubitatio in animo remanserit, eam profecto tollet de Protagorae actale quaestio, ad quam jam accedo. Frei copiosissime eam tractavit, quum omnia, quatenus cognovit, quae viri docti data opera vel passim de aetate Protagorae disputaverunt, in examen vocet. Quo factum est, ut haec sola quaestio maximam primi quaestionum Protag. libri partem inde a pg. 13. usque ad pg. 64. expleat. OQuum autem quaestiones Prota- goreae unum tantum adhuc, quantum equidem sciam, invenerint censorem eumque non modo benevolum, sed ne verum quidem, Henricum Ritterum dico(»Göttinger gelehrte Anzeigen 1845 Stück 156), cujus censuram merito rejecit Frei-(Mus. Rhen. 1847. pg. 596 602), etiam in hanc libri partem paulo accuratius inquirere volo, quamquam auctor non ita multum novae hujus rei quaestioni reliquit, ut quae praestiterit vere appareat.

Atque Frei in prima paragrapho pg. 14 23. rationes, quas Freretus J. I. pg. 277 282 de morte Protagorae duxit, accuratissime persequitur. Freretus enim sophistam anno 410 a Chr. mortuum esse statuit. Argumenta vero, quibus ejus sententia nititur, facile possunt refutari, quum vel ipsa inter se pugnent gravissimumque omnium manifestum errorem prae se ſerai. Qua de re Frei pg. 22. dicit: Cum enim Diogenis verba haec sint: ατπνπ νονσε d8 abrod LL965908 IIoX⁴‿ Xob ss 765 Tsaxoνι ˙A05 αmSq d EaXv Oyoo: Freretum pro ls legisse sis apparet, id quod cum ſacile accidere potuerit celerius